Latin
DWN JVI ONN NIVZVNNIDW
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 856
Unproofread scanNot analysed yet
Clamaui in toto corde, exaudi me Domine, iustificationes tuas requiram.
Eripe me Domine ab homine malo, a uiro iniquo eripeme.
Deus ne elongeris à me, Deus meus in auxilium meum respice.
Exce Deus adiuuat me, &Dominus susceptor est animae meae.
Quoniam tu es patientia mea Domine, Domine spes mea à iuuentute mea.
Introibo in potentias Domini, Deus memorabor iustitiae tuae solius.
Quia rectum est Verbum Domini, &omnia opera in fide.
Dominus scit cogitationes hominum, quoniam uanae sunt.
Speret Israel in Domino, ex hoc nunc &usque in seculum.
Dilexi quoniam exaudiet Dominus uocem orationis meae.
Domine dilexi decorem domus tuae, &locum habitationis tuae.
Domine Deus uirtutum conuerte nos, &ostende faciem tuam &salui erimus.
Quoniam tues Dominespes mea, altissimum posuisti refugium tuum.
Audiuit Dominus &misertus est mei, Dominus factus est adiutor meus.
Vt quid Domine repellis animam meam, auertis faciem tuam à me.
Domine libera animam meam à labijs iniquis &à lingua dolosa.
Dominus custodiet te ab omni malo, &custodiet animam tuam.
Et ego ad te Domine clamaui, &mane oratio mea praeueniet te.
Voluutaria oris mei beneplacita fac Domine, &iudicia tua doce me.
Si dicebam motus est pes meus, misericordia tua Domine adiuuabit me.
Suauis Dominus uniuersis &miserationes eius super omnia opera eius.
Quam magnificata sunt opera tua Domine, nimis profundae sunt cogitationes tuae. Notum fecit Dominus salutare tuum, in conspectu gentium reuelauit iustitiam suam.
Magnus Dominus &laudabilis nimis &magnitudinis eius non est finis.
Miserator &misericors Dominus patiens &multum misericors.
Sit gloria Domini in seculum, laetabitur Dominus in operibus suis.
Confitebor Domino secundum iustitiam eius, &psallam nomini Dni altissimi.
Cognoui Due quia aequitas iudicia tua, &in ueritate tua humiliasti me.
Dominus in coelo parauit sedem suam, ®num suum omnib. dominabitur.
Tu autem Domine in aeternum permanes, &memoriale tuum in generationem &generationem.