# Opera omnia 856

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, DWN JVI ONN NIVZVNNIDW. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/856
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/856

Clamaui in toto corde, exaudi me Domine, iustificationes tuas requiram.
Eripe me Domine ab homine malo, a uiro iniquo eripeme.
Deus ne elongeris à me, Deus meus in auxilium meum respice.
Exce Deus adiuuat me, & Dominus susceptor est animae meae.
Quoniam tu es patientia mea Domine, Domine spes mea à iuuentute mea.
Introibo in potentias Domini, Deus memorabor iustitiae tuae solius.
Quia rectum est Verbum Domini, & omnia opera in fide.
Dominus scit cogitationes hominum, quoniam uanae sunt.
Speret Israel in Domino, ex hoc nunc & usque in seculum.
Dilexi quoniam exaudiet Dominus uocem orationis meae.
Domine dilexi decorem domus tuae, & locum habitationis tuae.
Domine Deus uirtutum conuerte nos, & ostende faciem tuam & salui erimus.
Quoniam tues Dominespes mea, altissimum posuisti refugium tuum.
Audiuit Dominus & misertus est mei, Dominus factus est adiutor meus.
Vt quid Domine repellis animam meam, auertis faciem tuam à me.
Domine libera animam meam à labijs iniquis & à lingua dolosa.
Dominus custodiet te ab omni malo, & custodiet animam tuam.
Et ego ad te Domine clamaui, & mane oratio mea praeueniet te.
Voluutaria oris mei beneplacita fac Domine, & iudicia tua doce me.
Si dicebam motus est pes meus, misericordia tua Domine adiuuabit me.
Suauis Dominus uniuersis & miserationes eius super omnia opera eius.
Quam magnificata sunt opera tua Domine, nimis profundae sunt cogitationes tuae. Notum fecit Dominus salutare tuum, in conspectu gentium reuelauit iustitiam suam.
Magnus Dominus & laudabilis nimis & magnitudinis eius non est finis.
Miserator & misericors Dominus patiens & multum misericors.
Sit gloria Domini in seculum, laetabitur Dominus in operibus suis.
Confitebor Domino secundum iustitiam eius, & psallam nomini Dni altissimi.
Cognoui Due quia aequitas iudicia tua, & in ueritate tua humiliasti me.
Dominus in coelo parauit sedem suam, & regnum suum omnib. dominabitur.
Tu autem Domine in aeternum permanes, & memoriale tuum in generationem & generationem.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
