# Opera omnia 857

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, DWN JVI ONN NIVZVNNIDW. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/857
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/857

Dominus pars haereditatis meae & calicis mei, tu es qui restitues haereditatem meam mihi. In principio creauit Deus coelum & terram. Confitebor Dno nimis in ore meo, & in medio multorum laudabo eum. Conuertere anima mea in requiem tuam, quoniam Dominus beneficit tibi. Tum Marranus. Adeo ne inquit, te una in re tantopere laborantem patimur expatiari, qui ad artem ipsam si qua est Cabalę toto desiderio properamus. Et Philolaus. Non est arbitror una res, de qua Simon disseruit, sed terque quaterque plures ac multoplurimę. Sabbathum enim sabbathorum, quod est requies aeterna, & finis Cabalae: Post autem quib. gradibus ad eam ascendamus tam portarum prudentiae quam sapientię semitarum, & de nominis Tetragrammati expositoribus angelis & Semhamaphores clara nos uoce instituit. Ad haec Simon. Reliqua si bene recordamini, equidem nonnihil de illa digna religione decem numerationum Cabalisticarum praemisi, & fortasse promisi dicturum me, faciamque per catalogum, si meatente audiatis. Tum audimus cupide ambo dixere, quapropter perge incunctanter. Mox Simon ait, Decem numerationes à Cabalaeis nno γν appellatas multi ex nobis multiphariam tractant, quidam in arboris modum, alij ad formam hominis, ut sę pe mentio fiat de radice, trunco, ramis, & corticibus. Sępe uero etiam de capite, humeris, cruribus, pedibus, latere dextro & sinistro. Eę sunt decem diuina nomina, quae nos mortales de Deo concipimus, & essentialia, uel personalia, uel notionalia, uel communia, & nominantur sic ina, id est, corona, nua id est, sapientia, nua, id est, prudentia siue intelligentia, von, idest, clementia seu bonitas, nzx, id est, grauitas uel seueritas, nexom, id est, ornatus, Hxu, id est, triumphus, v, id est, confessio laudis, vior, id est, fundamentum, nun bz, id est, regnum. Supra coronam uero ponitur rro pis, id est, infinitudo, & est abyssus, Eloquar an sileam, Res est nimirum profundae speculationis & quoddam pelagus immensum, in quod omnis nostra contemplatio demergitur, & demersa quodam hiatu absorbetur. An non memineritis quantum nouicij iam ferme omnium nationum theodidascali dies atque noctes desudant fere solum in conceptibus attributalibus, quas eorum alij perfectiones in diuinis nominant, alij attributa, tum negatiua, tum affirmatiua, tum absoluta, tum relatiua seu connotatiua, quae facile nunc ut arbitror de libro Cabalistico compen dij Portae lucis, quem Paulus Ricius uir egregie doctus quondam ex nostris unus, nunc Christianus ex Rabi quodam Castiliensi collegit, & deIsagogis quas scripsit in Cabalam discere potestis.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
