# Opera omnia 858

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, DWN JVI ONN NIVZVNNIDW. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/858
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/858

Ea pariter de re magnus il le Magister Cabalae Rabi Ioseph filius Carnitolis librum ὅηω γνυ Id est, Portarum iusticiae conscripsit, & scripsere commentatores circa arborem decem numerationum multi multa, qui causam hanc inuolutam euoluunt, & totam fere sacram scripturam ueterem in has decem numerationes, & per eas in decem ipsa Dei nomina, & per ea in unum Tetragrammati nomen, redigunt atque reducunt, affirmantes quòd Ensoph sit Alpha & O, qui dixit, Ego primus & ego nouissimus. Et quod ana id est, Corona regni omnium seculorum sit fons sinefundo, & onan in ax, id est, misericordiarum pater, cuius mysterium illud est quòd Ehieh sigillat per Emeth, hoc est essentiam per ueritatem. Sicut nobilis ille dictator ait Eliaezer Haklir van in nin id est, Emeth est sigillum eius. Probat hoc ratio arithmetica quam imitantes si multiplicauerimus Ehieh per Ehieh surgent quadringenta quadraginta & unum, quae simul sunt nias hoc est uerum seu ueritas, sicut Ολθυν * Id est, Domini pax. Plura huc reducunt, ut Alepl magnum, timorem Domini, lucem inaccessibilem, dies aeternitatis, ut est illud, Egressus eius ab anterioribus à diebus seculi. Sic scribit insignis Cabalista Tedacus Leui in lib. de decem numerationibus. Ad secundam autem numerationem quae est sapientia referuntur hęc, ex attributis aut proprietatibus, primogenitura, les, id est, ens. Lex primitiua, lod litera prima Tetragrammati, terra uiuentium, triginta duę semitę, septuaginta legis species, bellum, iudicium, Amen, liber, sanctum, uoluntas, principium, & alia id genus. Et forte mirum est quod secunda numeratio dicatur principium, legitur nanque in Racanat excellenti Ca balae Magistro circa Geneseos initium hoc modo niannu Owν. PiNWNT NNMONSIINIVN IVDONVN Id est, Et forte quaeres, cum sapien tia sit numeratio secunda, quare dicatur principium. Scriptum est enim in li bro Bahir nuan NON TNUNA BB Id est, Nihil est principium nisi sapientia. Cui equidem recte mihi uidear respondere, quod infinitudo ipsa trium summarum Cabalisticae arboris numerationum quas uos treis in diuinis personas appellare consueuistis absolutissima essentia, quum sit in abysso tenebrarum retracta, & immanens ociosaque, uel, ut aiunt, ad nihil respiciens, idcirco dicitur vis, id est, nihil, siue non ens ac non finis, hoc est, puo ps, quia nos tam tenui erga res diuinas ingenij paupertate mulctati de ijs, quae non ap parenthaud secus atque de ijs quae non sunt iudicamus. At ubi se ita ostenderit, ut sit aliquid & reuera subsistat, tum Aleph tenebrosum in Alephlucidum conuertitur; scriptum est enim: Sic ut tenebrae eius, ita & lux eius, & appellatur tunc quidem Aleph magnum, quando exire cupit, & apparere omnium rerum causa per Beth proxime sequentem literam. De qua sicur scribit Mnahem Racanat uba nnna in novan num run sxn 2θy, id est, Sic reperies literam hanc scilicet Beth facientem res omnes, quapropter Aleph Aleph eandem uti propinquissimam & foecundiorem literam sibi recipit, nominaturque ax pater omnis generationis & productionis.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
