# Opera omnia 859

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, DWN JVI ONN NIVZVNNIDW. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/859
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/859

Deindeassum ptum Beth, rursus ablegat in uniuersitatem entium, ex infinito Ve finem suum consequi desiderans quare finalem literam Nun coniungendo Beth generat 2, id est, filium, quę prima est productio in deitate, ac principium alteritatis, unde cognominatur ruN, id est principium, tametsi est secunda emanatio ex infinitudine, hoc est, secunda Cabalistica numeratio, per quàm omnia facta sunt. Scriptum est enim: Omnia in sapientia fecisti, hoc modo primus effluxus fit secunda numeratio, quia terminus generationis est filius. Restat tertio medium inter Aleph & Nun, quod est lod, nota san cti nominis u cuius ambos characteras si alternis uicibus nomini 70 intertexueritis erit nun intelligentia, seu prudentia, seu prouidentia, scilicet emanatio in diuinis tertia, cui attribuitur A donai, spiritus, anima, uotum, mysterium fidei, mater filiorum, rex sedens in throno miserationum, lobelęus magnus, Sabbathum magnum, fundamentum spirituum, lumen mirificum, dies suprema, quinquaginta portae, dies propitiationis, uox interior, fluuius egrediens de paradiso. Litera secunda Tetragrammati, poenitentia, aquae profundae, soror mea, filia patris mei, & alia. Hucusque notauimus tres numerationes, quae dicuntur à Cabalistis, teste Rabi Ishac in commentarijs libri letzira anυ Κ0D τmhyn no, id est, Tres. numerationes summae atque supremae sedes una, in qua sedet Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabbaoth. Bonitati siue clementiae, quae est quarta numeratio, cum diuino nomine El appropriantur etiam haec, gra tia, misericordia, brachium dexterum, innocens, dies tertius, ignis candidus, facies leonis, pes primus, Abraham senex, Oriens, aquae superiores, argentum Dei, Michael, sacerdos, angelus in specie electri Hasmal, uestes albae, auster, & alia. In quinta numeratione seueritatis diuinum nomen est Elohim & applicantur ei timor, proprietas rigoris seu grauitatis, praecepta legis negatiua, brachium sinistrum, ignis egrediens ab aquis, ut in libro de creatione. Item dies quartus, occidens, Gabriel. Ishac senex, nox fortitudo, altare aureum, pes secundus, sanctificatio, caligo. Metattron, aquilo species fusca. Sextae applicatur Eloha, speculatio illuminans, lignum uitae, uoluptas, li nea media, lex scripta, sacerdos magnus, ortus solis, species purpurea. Et scribit Tedacus Leui, quod de hoc loco explanantur septuaginta nationes in terra, & sigillum eius est Emeth Adonai, & uocatur pax, & forma eius figuratur in luna, & mysterium eius est tertia litera Tetragrammati, & mysterium hoc Pater noster qui est in coelis, homo supernus seu Adam coelestis, iudicium, sententia. Michael. Israel senex. Deus lacob. Ad septimum referuna tur, Adonai Sabbaoth, crus, pes, columna dextera, rota magna, uisio prophetiae, Moyses &c. Octauae conueniunt Elohe Sabbaoth. Mysterium columnae, ac pedis sinistri & Booz, & inde trahitur serpens antiquus, disciplina Domini, ramus, Aharon Cherub, filij regis, molae molentes, & aliaNonae appropriatur Sadai, fundamentum mundi, Sion, fons piscinarum, iustus, Deus uiuus. Sabbathum integrum. Medium inter custodi & memento.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
