# Opera omnia 869

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 869. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/869
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/869

Est praeterea ipsius Sadai ministratorius spiritus Metattron per aequalitatem numeri sic nominatus, qui dux & monstrator uiarum esse perhibetur, quod postea, si me commonueritis, tractabimus apertius. Accedit aliud nomen Sabbaoth, quod Hebraicè sic legitur TNoY & ita dicuntur exercitus, quorum primus est intelligentiarum omnino separatarum & angelorum. Secundus motorum orbium & assistentium uirtutum. Tertius animarum corpora informantium, & non inuenitur nisi post nomen Dei. Vnde tripliciter quoque legitur Sanctus Sanctus Sanctus Tetragrammatus Sabbaoth. Isaiae sexto ac alijs in locis similiter. Omnis igitur primae partis Cabalae status, qua procedat institutione, audiuistis. Nam cum totus in sacrorum uerborum commutatione consistat, & quaelibet uerba bifariam alterentur, necessario fatebimur ei parti duas subesse species, alteram quae sit syllabarum aut dictionum transpositio, alteram numerorum aequalitas. Vt si uerbi causa legero Isaię quadragesimo Nn2 nK Id est, Quis haec creauit? & Cabalistice transponam duo haec, conuertamque in ombu tum actu redibit exordium Geneseos ba Nna pro ἐ πNva ut stet sententia, quis hęc creauit: Deus crea uit. Et Ezechiel sedit ad fluuium Chobar, Id est, ad influentiam cherub. transponatur enim nno & fit 2172 Et Nohe inuenit gratiam. Gen. 6. conuertendo enim na fit in Similia cuncta eueniunt per metathesim propter literarum primariam confusionem quae in igneo globo apparuerat, ut licuerit quasi de chao literas educere atque eas hinc & inde legere, prorsus rursus ita primae partis species prima consummatur. Nunc ipse mecum constitui accessu membri alterius de parte prima nonnihil exempli gratia monstrare, ut pernoscatis rem liquidius & firmius quoque memoria teneatis. Legitur de Ishac & Rebecca 25. Geneseos nB non π id est, & concepit Rebecca uxor sua. Ex quo diuinare commodum nobis conceditur, quidnam Rebecca conceperit? Quin certe ut uerba indicant conce pit Rebecca RnUυN Vos autem considerate uiri doctissimi ecquid sit nwm in hac primae partis secunda specie per Bυηα id est, numerorum commensurationem, reperietis iuxta aequalitatem numeri significare wp) wN id est, Ignem & stipulam, utrunque enim in se continet septingenta & septem, concepit ergo Rebecca ignem & stipulam quod sacra comprobant eloquia, teste Abdia, qui ait, Et erit domus Iacob ignis, & domus Esau stipula. Similiter quando audimus legem fuisse latam in sapientia man, uideamus quę sit illa sapientia, quae ad legem ferendam congruat. Et certe sunt edicta & interdicta, iussiones & prohibitiones. Symbolum autem est mnan, id est, Sapientia omnium mandatorum Dei, cum enim quatuor illius uocabuli elementa de proprijs scripturis pronunciaueritis, in nua na nn conflabitur ex eis numerus sescentorum & tredecim mandatorum Dei quae doctores nostri +n appellant. Ad summum in hoc genere speculationis primo legis characteres elementa & literas in confuso fuisse repositas, & hac atque illac legibiles, memoratu dignum erit. Secundo nullis accentibus aut punctis distinctas.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
