# Opera omnia 871

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 871. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/871
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/871

Quo factum est ut princeps belli Iudas sic antea dictus, deinceps ab omnibus Machabai cognominaretur, eò quod hi quatuor characteres syllabice ita sonarent. Cumque tanta eius signi uirtute tot se crederent pręliorum uictores fuisse, admirati sunt tribuni militum & sapientes in Israël, rogantes Iudam quonam modo tot triumphi sub hoc eis dato signo contigissent? & respondit Iudas Machabaeus, in isto signo praesentiam esse Dei omnipotentis ineffabilis. Ostenditque illa uerba Moysi Exodi 15. dicentis num onbua 7vου na id est, Quis sic ut tu in fortibus Tetragrammate. Hi nanque quatuor characteres haec uerba designant tanquam eorum initia, ubi lod significare nomen Tetragrammaton plane deprehenditur, ac esse reuera2 a a 1 diuini nominis 72. literarum per aequalitatem numeri memorabile symbolum. Et commoti qui erant de lum dae exercitu iterum pugnantes prostrauerunt, non minus triginta quinque millia, ut scripta indicant, praesentia Dei mirifice delectati, & patria uoce om nipotentem Dominum Tetragrammaton benedicentes. Hinc ergo intelligitis uerbum quoddam totum, per unam posse literam significari, uel si ea demum stet singulariter, uel uerbum quodlibet aliud collectiuè perficiat. Sicut tota dictio fertur integram pariter orationem notare, ut Danielis quinto vono von. xnia, id est, Numerauit, ponderatum est, diuisum est. Quae quidem hoc illi Nabuchadnezer repraesentarunt, Numerauit Deus regnum tuum, & consummauit illud. Ponderatum est in statera, & inuen tum est deficiens. Diuisum est regnum tuum, & datum est Medis & Pera sis. Aut igitur una dictio per literas dispersa plures efficit, aut multae dictiones per certas earum literas retractae unam colligunt, hinc ex multis unum & ex uno multa. Quod neutiquam mirum esse ostendit duorum monosyl laborum frequens usus, ut aiunt Maronem scripsisse in carminibus. Est et non cuncti monosyllaba nota frequentant, ijs demptis nihil est hominum, quod sermo uolutet, ergo tota ferme omnium hominum colloquia, est & non, significant. Quamobrem in hac arte quis dubitare uelit una litera dictionem integram, & una dictione orationem extensam, atque uersa uice similiter una oratione dictionem aliquam electam & intentatam notari posse. Vnde oritur occulta quaedam & admirabilis epistolarum technologia, quam saepe imitatus ego, in grauibus periculis, & summo rerum discrimine lingua Germanica, per epistolam scripsi, quae à Latino uiro in Thuscia uel Ethruria cognosci desiderabam, & conuerso more scripsi Latine, quod Alemanum hominem Latinitatis imperitum scire uolui. Accipiatis hoc uelim quicquid tamen illud est grato animo & sensibus imis res est non parua diligenter reponatis.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
