Latin
873
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 873
Unproofread scanNot analysed yet
Simon: Nolite, inquit, respuere, magna profecto res est, &di gna philosophis, si Platoni uestro creditis, minimeque ridicula, ut in Cratylo Socrati uisum erat, cognoscere literas, non enim habemus quicquam, inquit, illo melius, quo de ueritate primorum nominum iudicemus, ἐπείπε συλλα βαῖς τε καὶ γράμμασιν ἡ μίμοησις τυγχάνει οὗσα τῆς οὐσίας, ὀρθότατὸν ὅτι διελέσα τὰ στοιχεῖα πρῶτον, id est, quandoquidem syllabis &literis imitatio fit essentiae rectissimum est discernere elementa primum. Vnde puto dicta sunt elementa quasi hylementa, hoc est, materialia, ex quibus minimis maxima fiunt, ut est illud Hesiodi, Si paruum paruo superaddas, &simul omne componas, magnus fors tandem fiet aceruus. Prouehere Simon, Philolaus ait, omnia enim uere dicis, nos hoc sermone cum tua uenia iocati simus. Tum ille, Ad disciplinae arithmeticae numeros transibo, qui literis Hebraicis designantur. Nec enim est ulla in orbis terrarum spacio alia lingua, cuius literae quoslibet numeros tam perfecte ostendant. Conati sunt tamen nouicij Graecorum ludaeos imitari, ut &similiter alphabeto suo numeros exponerent. Sed erat necesse duas sibi figuras intercalarem, tam sexti quam nonagesimi, quae quidem figurae literaliter ex ordine alphabeti non sunt. Schemata enim duo haec, S y figmenta sunt hominum nouorum imitandi studio ductorum, cui rei testes Homericos libros citamus. Sane Romani paucos numeros literis explicant, de qua re Priscianum Caesariensem legistis olim ad Symmachum de numeris, ponderibus &mensuris scribentem. Faciamus itaque numerorum quatuor gradus, quorum primus est digitorum, secundus denariorum, tertius centenariorum, quartus millenariorum. Primus gradus alphabeti figuris notatur ab Aleph ad Teth. Suntque signacula nouem, singillatim nu meros nouem referentia, ut onn n z BN, id est, unum, duo, tria, quatuor, quinque, sex, septem, octo, nouem. Secundus denariorum ordo, nouem quoque continetalphabeti figuras vny b. 129 D, id est, decem, uiginti, triginta, quadraginta, quinquaginta, saxaginta, septuaginta, octoginta, nonaginta. Tertius gradus centenariorum, habet similiter nouem characteres, νD] DV, id est, Centum, ducenta, trecenta, quadringenta, quingenta, sexingenta, septingenta, octingenta, noningenta. Quartus gradus, est millenariorum, in quo reuertendum est ad priorum numerorum figuras, quanquam esse debent, statura grandiores, ita ut dicatur magnum Aleph, quasi aleph latum, &pronunciatur per pathasecundum a Italicum. Sic beth magnum quod duo millia significat. Inde usque ad nouem millia, demum lod magnum decem millia, quo in ordine quidam pro statura solent figuras apicibus notare. Deinceps non figuris utuntur, sed uerbis onno, id est, mille millia, bis mille millia, &reliqua.