Latin
875
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 875
Unproofread scanNot analysed yet
Est igitur Aleph nota summarum &altissimarum rerum, quae primo effluxu diuinae bonitatis subsistunt, utputa angeli, qui dicuntur vnon nnn haioth, id est animalia sanctuarij, uel potius uitae absque medio subter Deum. Hi angeli uirtute Dei, proxime infe riores purgant, illuminant, &perficiunt, quae communi uocabulo, illorum dicitur influentia Beth secunda litera secundum significat ab ipsoDeo gra dum angelorum, qui dicuntur Drannx Ophanim, id est, formae seurotę, ac secundo loco deriuantur à Dei uirtute per intelligentiam priorem, &ipsi à Deo quoque inferioribus influunt. Dixere simul etiam sapientes, quod Beth sit nota sapientiae. Gimel repraesentat ex essentijs superioribus angelos, qui dicuntur orbuns Aralim, id est, angeli magni, fortes &robusti, qui descendunt ordine tertio à diuinae maiestatis bonitate, illuminanturque uirtute Dei per intelligentiam secundam, &ipsi pariter inferioribus influunt. Daleth symbolum est emanationis quartae apud superos corum qui dicuntur obrmvn Hasmallim, &in uirtute Dei per medium intelligentię tertiae influuntur, &illa uirtute inferioribus influunt. Helitera designat entia superiora quintae ab ipso Deo emanationis, quae sunt orpnu Id est, Seraphim, &influuntur de uirtute Dei per medium intelligentiae quartae, ac eadem uirtute inferioribus influunt. Vau notat essentiam supernorum ema nationis sextae, qui dicuntur Daubia Mallachim, id est, angeli, &influun tur de uirtute Dei per medium intelligentiae quintae, ac eadem uirtute infe rioribus influunt. Zain signaculum est spirituum beatorum superiorum emanationis septimae, qui nominantur omox Elohim, id est, dij, &influun tur de Dei uirtute, per sexti ordinis angelos, ac eadem uirtute inferioribus influunt. Heth signum est superorum emanationis octauae, &sunt angeli qui uocantur umbu n10 Bne Elohim, id est, filij Deorum, de uirtute El per angelos septimi ordinis infulsi, ac eadem Dei uirtute inferioribus influentes. Teth nota est angelorum emanationis nonę, qui uocantur 2av2 Cherubim, &influuntur de uirtute Dei per medium intelligentiae octaui ordinis, &eadem uirtute inferiorib. influunt. Iod litera decima significat essentiam intelligen tiarum emanationis decimae, appellantur autem QU, Issim nobiles &patricij, suntque omnibus hierarchijs inferiores, &Dei uirtute illustrantur per nonum chorum, eademque uirtute influunt filijs hominum cognitionem &scientiam rerum mirificamque industriam. Vnde dicuntur qui tali sunt prędi ti facultate filij uN Id est, homines nobilis intelligentiae de quibus Psalmo 49. Quique terrigenae &filij hominum, quod proprie sic legitur, tam filij plebei quam filij patricij, quasi diceretur, tam aggrestes quam nobiles. Eam denominationem ab hoc intelligentiarum ordine sumimus nos ipsiEst enim in nobis intellectus agens summa pars animae quam Aristoteles νῦν, hoc est mentem appellat, quae nobis sola deforis aduenit. Inde procedunt uisiones propheticae ac omnia magna &sancta, uocatur autem 720 bynon quo finitur mundus angelicus.