# Opera omnia 876

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 876. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/876
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/876

Sequitur Caph, ea litera designat pri mum mobile ab ipso El Sadai tanquam à causa prima immediate, licet per ra tionalis uitae spiritum communicatiuè motum, qui est angelus Metattron, & dicitur intellectus agens mundi sensibilis per penctrationem formarum inferioribus omnib. uiam praebens, quare influit uirtute diuina in omne quod est mobile. Chaph finalis, significat, girum stellarum fixarum, quae sphęra octaua nominatur quantum ad nos, sed quo ad superiora est orbis secundus in duodecim zodiaci signa diuisus, quae nos rnbvs appellamus, influiturque de uirtute Dei per medium intelligentiae ipsius Caph, similiterque inferiorib. influit. Lamed est signum primae sphaerae planetarum, & dicuntur nao quasi ambulones, quos Latini errones appellant, instar Graecorum, qui ob id eos asserunt esse πλανῆτας. Diciturque orbis septimus Saturno attributus, quem nN nuncupamus, influit & influitur. Mem apertum notat sphaeram louis, qui à nobis prr nominatur, & à uirtute Dei per medium intelligentiae superioris influitur, eademque uirtute inferioribus influit. Mem clausum est symbolum sphaerae Martis, quem appellamus Dnα orbis quinti, & uirtute Dei creatoris influitur per angelum proxime superiorem, & eadem uirtute inferioribus influit. Nun significat luminare majus, quod uocatur unu id est, Sol, & eius sphaera dicitur orbis man influiturque à Deo per medium intelligentiae sextae, qua & influit in inferiora. Nun finale sphęram indicat Veneris, quae à nobis uocatur nan Noga, & Dei uirtute constat, influitque mediante intelligentia septima. Samech est symbolum cancellarij, qui dicitur 22 Cochab, & Latinè Mercurius, influitur autem uirtute Dei à superioribus, eademque uirtute inferioribus influit. Ain est nota sphaerae Lunae, quae à nobis dicitur nu lareah, & apparet quasi oculus sinister mundi. Estque inter astrifera ultimus orbium, & propter albedinem quandoque nominatur naso Cun cta haec facultati astrologicae committimus. Pe significat animam intellectualem, singularem & uniuersalem, & dirigitur ab intelligentijs separatis quib. infunditur à Deo tam in sphaeris quam in stellis, & in omnibus animatis superioribus & inferioribus sphaerarum & elementorum. Pe finale deno tat spiritus animales, qui diriguntur ab intelligentijs superioribus de uirtute atque mandato Dei. Zade symbolizat materiam tam coelorum quae est intelligibilis, quàm elementorum quae est sensibilis, omniumque mistorum. Diriguntur autem uirtute diuina per intelligentias separatas, & per formas proprias. Zade finale monstrat elementorum formas, quae sunt ignis aër aqua terra. Et reguntur diuina uirtute per angelos, qui dicuntur DUN Issim, & uirtute coelorum, & uirtute materiae primae, quae estfons & origo cunctorum elementorum. Kuph est symbolum inanimatorum & mineralium, & eorum quę dicuntur elementata & mista. Diriguntur autem uirtute diuina per sphaeras coelestes & intelligentias separatas, quae uocantr uurxissim. Et influunt inferioribus in regione quatuor elementorum. Res significat omnia uegetantia fructus & fruges ac terrae nascentia, influunturque uirtute Dei à corporibus coelestibus & intelligentijs separatis nomine ΟU itemque complexionibus elementorum. Sin designat omnia sensitiua tam reptibilia terrae ac progressiua quàm aquarum pisces & aëris uolucres simul, & quaecunque irrationalia uitalem motum habentia quae uirtute Dei reguntur à corporibus coelestibus & intelligentijs, quas uocamus Dn & complexionibus elementorum.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
