# Opera omnia 877

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 877. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/877
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/877

Thau est symbolum hominis naturae humanae, quae est perfectio & finis omnium creaturarum, dirigiturque à Deo complexionibus ac qualitatibus elementorum iuxta influentias coelorum & per officia peculiaria intelligentiarum separatarum Cn Issim, qui sunt angelicae conditionis, & sicut sunt finis ac consummatio in mundo angelorum, ita est homo finis & perfectio creaturarum in mundo elementorum, quin potius in mundo uniuersorum, constitutus est enim ex duobus mundis, sicut scriptum est: Formauit Dominus Deus hominem de limo terrae & spirauit in faciem eius spiraculum uitae. Tractantur haec uberius à nostris ma ioribus quorum posteris nobis clare apparet erga sacras literas ardentissimus amor, qui de omnibus etiam minutissimis rationem reddere studuerunt. Verbi causa, De Aleph scriptum est in lib. *nan id est, de Candore, ubi sedit Rabi Amorai & disputauit, quare Aleph ponatur in capite alpha beti? & respondetur, qnia fuit ante omnia, quinetiam antelegem, quod de Rabi Rahumai eius libri authore commemorat Mnahen Racanat in distinctione Geneseos prima. Iterum autem quam ob rem proxime sequatur Beth, certe quia fuit legis initium. Et quare Gimel non sit nominatum gidel, cum in sacris literis praeponatur bnx & sequatur 70y Gen. 21. ubi scribitur haxVλTalia & his paria scrutari certe non sunt dedignati sapientes uiri. Quanquam sunt etiam aliquo numero qui breuitatis causa, reddere aliquorum rationes ptaetergressi, tantum scripsere quae simpliciter ad rem atti nent, quoniam semper ad sublimiora omni diligentia & studio conati sunt properare, ut Rabi lacob Cohen in lib. cui titulus est vnapn nvn ρ id est, expositio nominis sancti. Nam de alphabeto strictim sic dicit, Aleph * Beth m Gimel υru Daleth man He Vau nyτου Zain nnin Heth nnw Teth noryb lod 2οw Caph γυy Lamed nonb Mem oro Nun yon Samech nnAin pinw Peynv Zade vin in Kuph nυ Res in Sin UN Thau novim ac si ea enumerasset ijs uerbis, Aura, uita, pax, sapientia, uisus, auditus, odoratus, locutio, infusio, cubatio, opes, negocium, aquae, meatus, spiritus, risus, semen, suspitio, sopor, gratia, ignis, potestas. Haec & eiuscemodi reliqua quae audistis ex patrum monumentis quantum potui breuissime decerpsi, ut uobis uel aliquam degustationem literariae professionis exhiberem. Scripsit enim de ijs non negligenter insi gnis author Rabi Akiba, quem imitati sunt ex nostris homines literatissimi, Ece mi, quos multò dignamur honore. Dixerunt enim, quod in expositione alphabeti latent multi sensus.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
