# Opera omnia 88-2

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, SECVNDVM MATHEMATICAM PYTHAGORAE XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/88-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/88-2

conuertitur, sit unum quod est principium numeri, & ita consequenter quod unaquaeque res sit una per intentionem additam essentiae suae. si non est necessario uera, est tamen probabilis & defendetur à me. 65 Licet potentia intellectiua in nobis sit accidens, in angelis tamen est substantia. 66 Formalitas est actualitas apta per se perficere possibilem intellectum 67 Si ex concursu elementorum fiat mixtum, quocunque modo ponantur elementa manere, immixto fiet mixtum ex elementis, ut ex materia dis gesta à calido spirituali uaporoso eleuato ab eis. 68 In omnibus infra Deum eadem est materia secundum essentiam, diuersa secundum esse. 69 Quiditates physicarum naturarum adaequato concepto & proprio, concips possunt sine accidentibus, siue à metaphysico, siue à physico considerentu70 Corpus organicum quod est materia animae, & ponitur in diffinitione eius ab Aristotele, est corpus & organicum per formam essentialiter distinctam ab anima, eum perficiente. 71 Secundum omnes philosophos dicendum est, Deum necessario ages re quicquid agit. 72 Qui dubitat ex intelligibili & intellectu magis uerè & substantialitum, fieri unum, quàm ex materia & forma materiali non est philosophus. 73 Tenendo opinionem de anima intellectiua, quam tenet Commentas tor, uidetur mihi rationabiliter tenendum illam animam nullius accidentis esse subiectum, & positionem hanc tanquam ueram defendam, quanquam utrum hoc ille tenuerit, ego non definio. 74. Dico secundum Thomam dicendum esse, in actu reflexo intellectus consistere beatitudinem nostram. 75 Diffinitio naturae coelestia compraehendit, & li (&) copulatiuè tenetum. 76 Sicus & non disiunctiue. 76 Sicut quilibet Philosophus habet dicere, quod uirtutes sensitiuae sunt in corde, ita quilibet medicus habet dicere, quod sint in cerebro. 77 Quod dicitur à communi schola philosophantium omnium Latinorum de prima operatione intellectus, error est, quia non est alia operatio partis rationalis quàm illae duae quas ipsi secundam & tertiam ponunt, compositio scilicet & discursus. 78 Accidentia nullo modo debent dici entia, sed entis.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
