# Opera omnia 883.1-4

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 883.1 to 883.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/883.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/883.1

Nemo enim tam lippis oculis in aspectu sacrorum utatur, ut recondita contemnat, nemo auribus in audiendo diuina tantas delicias indulgeat, ut solum ea uene retur, ea laudet, ea sequatur, quae sensibus sint iucunda, oculis amoena tactu mollistica, ctu mollia, & uoculatione blanda. Sed spiritalia capessat magis quam corporalia, & constantia magis quàm leuia, ueraque magis quam fucata. Enimuero saepe aspera & horrida praecedent Dei praesentiam. Recordamini quae conti gerunt Eliae prophetae, cum in monte Dei Horeb intra cauernas & in specum lateret, nonne dictum erat ei sic: Ecce Tetragrammatus incedit, & flatus grandis atque fortis subuertens montes, & discindens ac conterens petras ante Tetragrammaton, non in flatu Tetragrammatus, sed post flatum commotio, & non in commotione Tetragrammatus, sed post commotionem ignis, Non in igne Tetragrammatus, sed post ignem uox submissatenuis, & in illa uocelocuta est ad eum gloria Tetragrammati, quę nominatur vη20. Ita uos post desertum horridum & senticosum, post montem & petras, post flatum & terraemotum, post ignem, post uocem in ipso cauernarum & specuum uestibulo dimissa occupationum secularium multitudine, audietis gloriam Dei ad uos loquentem: Quid uobis hic: Pergite ultra, ut extat enarratum 3. Regum 19. Igitur non hic standum est, sed reuertendum nobis cum Eliha propheta in uiam nostram per desertum, hoc est, per has hispidas barbaricarum connexionum reuolutiones & perplexas uepres in uiam sacrę atque canonicae scripturae, uiam uere nostram, quae est ueritas eloquiorum Dei, ut ungamus regem in Syria, qui ab unctione dicitur Messiha. Tantisper nanque per coniugationes duorum & uiginti alphabetorum am bulabimus, dum ad supremum atque primum alphabetum uigilanti follicitudine ac indefessa diligentia uentum fuerit. Oportet enim nos artificiose per singulas combinationes tam diu discurrere quousque uox Dei pateat, & apertus se nobis offerat sacratissimarum scripturarum textus. Illa nem pe uox Dei, omnibus alphabetis à primo ad ultimum, uidelicet uigesimum secundum, uirtutem suam & ualorem largiter impluit, ut combinationes aliquanto maiorem efficaciam quae reputantur, non significatiuę, quàm nomina primario significatu praestent, ueluti radius solis fortius quidem urit quàm sol ipse unde manauit.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
