Latin
883.5 to 883.6
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 883.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc illud extat Mirandulani Comitis in Conclusionibus, ubi sic ait: Quaelibet uox uirtutem habet in Magia in quantum Dei uoce formatur. Praesentis ergo nominis quadraginta dua rum literarum uirtus, operatio, uigor, efficatia, complementum, &perfectio, à Dei uoce pendet, quam intendimus per omnes omnium alphabetorum connexiones &retia uenari, donec septem nomina quadraginta duabus literis comprehensa usquam in scriptura sacra comperire queamus. Ver bi causa. Si quaerantur ex primo &uigesimo alphabeto, similiter septem uerba, quae possint uel ullius diuinae scripturae uersus esse symbola, reponantur mihi salua, ut sunt memorata superius. Itidem ex ipso &uigesimo, adhuc autem &decimo nono &eodem modo deinceps omnia percurrendo usque ad primum, quod à suo exordio, ceu reliqua nomen accepit ut diceretur narx, id est, Albath, cuius ex combinatione hoc mutuemur exemplum θrx 72ρ 227 **6 θγγτbν Σθγ Δ22 272 24 θτὕ b quod si mul etiam est nomen diuinum quadraginta duarum literarum ex primo al phabeto libri letzira permutato receptum. Sola nanque permutata, &transposita pater noster Abraham in eo creationis lib. posuit, cum non dubitaret alioqui uulgarij alphabeti rectum ordinem cunctis esse notum.