# Opera omnia 883.5-6

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 883.5 to 883.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/883.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/883.5

Hinc illud extat Mirandulani Comitis in Conclusionibus, ubi sic ait: Quaelibet uox uirtutem habet in Magia in quantum Dei uoce formatur. Praesentis ergo nominis quadraginta dua rum literarum uirtus, operatio, uigor, efficatia, complementum, & perfectio, à Dei uoce pendet, quam intendimus per omnes omnium alphabetorum connexiones & retia uenari, donec septem nomina quadraginta duabus literis comprehensa usquam in scriptura sacra comperire queamus. Ver bi causa. Si quaerantur ex primo & uigesimo alphabeto, similiter septem uerba, quae possint uel ullius diuinae scripturae uersus esse symbola, reponantur mihi salua, ut sunt memorata superius. Itidem ex ipso & uigesimo, adhuc autem & decimo nono & eodem modo deinceps omnia percurrendo usque ad primum, quod à suo exordio, ceu reliqua nomen accepit ut diceretur narx, id est, Albath, cuius ex combinatione hoc mutuemur exemplum θrx 72ρ 227 **6 θγγτbν Σθγ Δ22 272 24 θτὕ b quod si mul etiam est nomen diuinum quadraginta duarum literarum ex primo al phabeto libri letzira permutato receptum. Sola nanque permutata, & transposita pater noster Abraham in eo creationis lib. posuit, cum non dubitaret alioqui uulgarij alphabeti rectum ordinem cunctis esse notum.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
