# Opera omnia 889-2

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, DVIJMSV NN NIDI DV DNNUDII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/889-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/889-2

DVIJMSV NN NIDI DV DNNUDII INII I NDNDronia nynb id est, Quod à terra usque ad firmamentum non ibi locus uacuus, sed omne plenum formis, ex illis purae, ex illis capaces gratiae ac miserationum, & sunt inferius multae effigies foedae, noxiae, tentatrices, & omnes commorantes & uolantes in aëre. Et non à terra usque ad firmamentum locus uacuus, quin totum sint species, ex ijs ad pacem, ex ijs ad bellum, ex ijs ad bonum, ex ijs ad malum, ex ijs ad uitam, ex ijs ad mortem. Et omne id in habitatione inferiori in qua nos sumus, haec lo seph Castiliensis. Sed absita sancto proposito nostro, ut multa de squalen tibus & turpissimis daemonib. illis humani generis hostibus, quae dicuntur contrariae fortitudines disputare pergamus, uel qui superiorem regionem peruagari putantur, ignei, uel qui propinquo nobis aëre oberrant, uel qui terreni terrestria territant, uel qui lacus & fluuios habitant, ac saepe ipsum mare quatiunt, uel qui sub terra illos quandoque inuadunt, qui puteos effodiunt & metalla, item hiatus terrae prouocant, flammiuomos uentos agitant, & fundamenta concutiunt, extremum, qui omnia lucis ac splendoris fugiunt imperscrutabiles & penitus tenebricosi, qui non modo genus humanu, uerum etiam bruta uexant, sermones suos absque sonitu ingerentes. Aduersus quorum machinationes sunt ex nostris qui multa se arbitrantur expertos, ac non dubitant & bonos spiritus mulcendo attrahere, & malignos oppositis passionib. propulsare, sacris & diuinis ritè nominib, ac characterib. suffulti. Iubent homi nem futuris periculis exponendum recipere membranam tenuissimam, quae di Fff citur citur uirginea tanquam syncera, munda & immaculata, ut praesagiat actoris puritatem, tum deinde hos characteras inscribere sic navex at extra in hispidi ore folij parte signa quoque hęc nun qua ligatura firmissime sperantem in Deum uniuersitatis creatorem praecipiunt nullas formidare peruersorum hominum machinationes.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
