# Opera omnia 891

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, DVIJMSV NN NIDI DV DNNUDII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/891
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/891

enumerat quatuor quibus mirabilis insit uirtus scilicet, qualitates specierum occultas, & figuras, & concentus, & uo ta. Porphyrius etiam & lamblicus aiunt per Deum proprie, perque bonos angelos aduersus infimos spiritus imperium nos habere, nec inuenitur ullum in orbis terrarum ambitu genus hominum quod in hanc sententiam facilius eat quàm ut fama est diuiniores Christiani, qui nominibus & figuris daemonia eijciunt, & manus supra aegros imponunt, & bene habent, & mortifera sanant, & miracula consimilia operantur. Sed, ut asserentibus illis uera loquar, omnia ea fidei potius tribuunt, quanquam & orationibus nonnullam esse insitam potestatem opinantur. Dicunt enim atque credunt quod oratio fidei saluabit infirmum, neque aliter idonei Cabalistę sentiunt, qui pariter affirmant operationes miraculosas ex solo Deo, & ab hominis fide pendere. Mendaces igitur & stultos esse illos pronunciant qui soli figurae, soli scripturae, solis lineamentis, solis uocibus aëre fracto natis, tantam miraculorum uim & potestatem concedant, ut testatur Rabi Moyses Aegyptius in libri perplexorum primi cap. 72. Ad haec non solum, inquit Philolaus, Hebraeorum Cabalistae sed etiam Graecorum praestantissimi multum signaculis & sigillis fidei tribuerunt. Antiochus enim cognomento Soter, cum esset in expeditione contra Galatas uiros fortes & militu innnumerabili concursu munitos praelium difficilimum com missurus, quando iam ut de eo Lucianus scribit πάνυ πονηρὰς ἐἰχετὰς ἐλπιδὰς, noctu uidit per somnium assistere sibi Alexandrum, iubereque, ut militib. suis ante pugnam pro bellica tessera signaculum quoddam sanitatis ediceret, per quod sibi contingere uictoriam pollicebatur. Id erat eiusmodi quo in uestibus insignirentur, ut idem Samosatensis de compellationis errore notauit τριπλοῦν τρίγωνον δι ἀλλήλων τὸ πεντάγραμμον Id est, Triplex triangulus inter se quinquilinearis. Antiochus autem signo eo leuato, mirabilem aduersum Galatas nactus est uictoriam. Ego ipse profecto illud pentagoni symbolum sępe in Antiochi argentea moneta percussum uidi, quod resolutum in lineas osten dit uocabulum ὑγίεια, id est sanitas. An non in rem erit, Marranus inquit, id quod magno Constantino quondam Dei signum, ut tunc appellabant cru cem, in ipsa meridiei hora coram omni exercitu superne apparuit Latinis literis inscriptum sic: In hoc uince. Et uicit quidem Constantinus eodem signaculo, atque tunc plausu populi Romanorum Imperator lectus ac salutatus, omniumque Imperatorum inuictissimus fuit cognominatus. Quantum igitur ualuerunt sigilla & signacula, testes erunt summi uiri, Iudaeis Machabaeus, Grę cis Antiochus, Romanis Constantinus. Nec te fallit Simon, quod de Chri stianis paulo ante locutus es. Nam ea gente nihil sub hoc seculo est in opificio signorum, characterum & uocum admirabilius, qui figura crucis & nomine lesu sistunt maria, uentos mitigant, fulmina repellunt.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
