# Opera omnia 892.1-3

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 892.1 to 892.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/892.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/892.1

Est praeterea charactere illo & effigie crucis nihil etiam fortius, & in periculis nihil magis salutiferum, quanquam non aliam, ut libere fatear, ob rem, nisi quod ueri saluatoris symbolum extant, sicut uobis Dei symbolum est nomen illud Tetragrammaton. Quodque Cabalistae possunt in nomine ineffabili cum nuper à te monstratis sigillis & charagmatis, id multo ualidiore modo possunt fideles Christiani per nomen lesu effabilecum proprio signaculo crucis, cum se arbitrentur nomen Tetragrammaton longe rectius pronunciare in nomine naunue ri Messihae, ad hoc citant id quod in Midras Thillim uestri scripserunt Θûba ρ γῆη γ2 on 3 ὰ θ. γ2 ηvw ἡ ιαῖς Vn DZ JV JINU EV IIVI JIN PIII ODVD, id est, Dixit Ra bi losue filius Leui allegando magistrum Pinthes filium lair. Propter quid orant Israël in mudo isto, & non exaudiuntur. Propterea quod non nouerunt Semhamaphores, id est, nomen Tetragrammaton, haec ibi. Tum Simon. Fortasse tu, sed quid uerbis? certe hanc figuram crucis sapientiores Cabalistae ad lignum Aenei serpentis in deserto erectu referre uolunt, licet ualde silenter & occul te, idque per Nηι, id est, per aequalitatem numeri. Horum nanque ubx, id est, crucis & υ, id est, ligni, characteres, utrinque centum & quinquaginta symbo dizant, quare facilis de altero ad alterum fit transitus, de cruce ad lignum, & de ligno ad crucem. Sed digito compesco labellum. Temporis angustia coartat opti mi amici, ut minus quam uolui dixerim, & me frustor tamen aegre meo gaudio illo excrescenti de ornamento & dignitate orationis uestrae, cum in tam densa nocte, quando cubandum est defecero, qui non tanquam Sophistae uulgari nugatorio & exili sermone, neque gladiatorio certamine uerborum, aut contentione opinionum hactenus mecum disputatis, sed accurata & acuta dicendi ra tione, sententijs rei, de qua agitur, aptis & accommodatis, ut optarem maiora nobis dierum spacia concedi.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
