# Opera omnia 892.4-6

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 892.4 to 892.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/892.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/892.4

Nemo enim de arte Cabalistica paruo momento satis dicere potest, tantae sunt res, tam altae, tam innumerae, tam discriminosae, ut oporteat summis ingenij uiribus niti quemlibet eius causae auidum & studiosum. Et circumspicere non modo qua industria sit addiscenda, sed etiam quo sit periculo moderanda & exercenda. Nam cum ea scientia sit & rerum spiritualium & spiritualis, nec possit homo facile de spiritibus afferre iudicium, is etiam cui est inter angelos & daemones iudicandi concessa potestas qualibet discreta pensiculatione, uel usque ad ęquatam regulam, profecto non sine multa utique formidine, ac nisi purgatis ante moribus isti facultati, & isti exercitio recte incumbitur, ne Balam prophetae sortem patiamur, ne uiuentium matrem imitemur, ne sub figura lucis tenebras sequamur. Metuite uobis ab istis fulmine deie ctis spiritibus, & saeuissimis hostibus nostris, atque credite mihi, ferunt inter nos mortales, ut angeli, sic diaboli uexilla quique sua. In exercitu Dei quatuor antesignani υxnη σγήκηου δήνηολ θκοντα, id est, Michael, Gabriel, Vriel, Raphael, instar elementorum quatuor, secudum quatuor situs, aut iuxta quatuor numerationes spirituales, ut quodam filij Israel quatuor uexillis prosi ciscebantur, Numeri secundo, Ad orientem Iudas, ad meridiem Ruben, ad occidentem Ephraim, & Dan ad aquilonem. In exercitu pariter Satanae latissima gerunt signiferi ultores uela byva κτν ὅκετῃ ὑμτο, id est, Samael, Azazel, Azael, Mahazael, de quib. Mnahen Racanat Leuitici 16. & in lib. I.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
