Latin
DVIJMSV NN NIDI DV DNNUDII
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 893
Unproofread scanNot analysed yet
Pen tateuchi sermonem tractat, quo in loco &Thargum lonatham ipse super Genesim allegat. Deinde adhuc magnae crebrescunt turmae daemoniorum &legiones tartari profugae, ac fugitiuae omnes portionem suam habentes in capro emissario, quam propter eorum foeditatem &horrorem hic recensere omittam, quanquam multa pars in sacra scriptura comprehenduntur. Sed cum prouerbio Ca balistarum dicendi finem nunc facio par ovooron, id est, prudens intelliget, si etiam hoc addidero, quod sicut Michael onvan man Nin, id est, illesacerdos ma gnus, sacrificans in mundo superiori, animas hominum immaculatas Deo benedicto praesentat, immundas autem &uitijs oneratas ad diabolum mittit: ita pontifex in mundo inferiori, ut scriptu est in Leuitico, iubetur animalia munda &insontia offerre Deo, criminibus autem &noxarum mole onerata, tradere Sathanae, quod &Cabalistae sedulo approbant, dicentes, n" nowyb m t yn 59 59 Πουτο τινι, id est, Quod omnes res inferiores, sunt repraesentatiuae supe riorum, &uti fit inferius, sic agitur superius. Portendunt haec aliquid &uirtutibus debitum &uitijs, ut cauendum cuique sit quo uiuat &quo moriatur modo. Tota nanque philosophia nostra hęc est, ut bene uiuendo, bene moriamur, ne forte sua portio futurisimus tartaro, &ultricib. Furijs omni frustrata spe, atque tum eueniat malo male. Nunc quod ualde discrutiat puto discedendum nobis esse, quando à mane ad noctem supra quam decuit multiloquus uobiscum fabu lor. Nam ut de me humaniter coniecturam facio, ita non indigne de uobis iudico, quod dormitum sopor abire solicitat. Tum illi: Diuellimur adeo moleste, inquiunt, abste Simon, optantes perpetuo te audire, quamobrem de multiloquio ne uerbum quidem. At quod ita iubes morem tibi gerimus &abimus, redituri ad te in crastinum, nisi tibi incommodum est. Ad hęc Simon ait, Nequeo cęlare amicos uos, quid mecum constituerim. Cras ad longinqua migrabo, uocatus nuptiarum causa, quanim patruus uxorem Ratisponę duxit, quam res beneuortat. Tum Philolaus: Vrgerem, inquit, totis uirib. ut maneres, nisi non aequum esset, quin haud modo no bis, fateor, nati sumus, partem nostri, amicis suo iure locamus. Igitur gratias ti bi agentes, fausta precamur itineri tuo tuisque. Hic Marranus una moerore tactus: Vade, inquit, sinistris auib. prospere, feliciterque amicissime Simon, atque uirorum opertime. Interea finem nundinarum Francofordiensium expectare cogimur, ut cum mercatorib. nostratibus ab hoc emporio in patriam quisque suam tutius remeare queamus. Tum Simon de more gentilitio, inquit: Pax uobis. Ad Habes sanctissime LEO DEquod ambo isti. Vale aiunt, I decus, I nostrum. CIMAE à Capnione humili seruo tuo, breui compendio recitatas in symbolica Pythagorę philosophia, &Cabalę sapientia ueterum opiniones atque sententias, exigui licet numeri, tamen quam studiosis multo amplio cogitandi ac inuestigandi an sam praebeant. De quibus ego mediocris ingenij &minutae prudentiae lo mo nihil iudicare ausim, nec sane iudicauero. Sed totum hunc librum tuae subij cio authoritati, cuius in arbitrium collata est totius mundi censura, ut quae displiceant reijcias, &tum laetabor caetera placuisse.