# Opera omnia 900

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, LIBRORVM DE ARTE CABALISTICA FINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/900
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/900

FPISTOLAM HANC, OPERVM OCCVPATIONE NEGLNI ctam, cum disputationi in Astrologiam praeponi debuisset, hîc apposuimus, ne lector careretr, quod ad eos libros legendos, illum instructiorem reddere posset. IOANNES FRANCISCVS PICVS MIRANDVLA ueritatis amatoribus. Matores ueritatis gaudete, necnon qui illustrandae illius, atque amplificandae desiderio insudatis, exhilarate animos: en prodeunt in publicum disputationes loannis Pici Mirandulae, aduersus Astrologos, & Pici illius, cuius mentis sublimitatem, cuius doctrinam omnigenam, iam penè totus terrarum orbis obstupuit, disputationes (inquam) quę ueritatis osores atque oppugnatores dolere, & qui emungendae pecuniae gratia, Astrologicae uanitati impendunt operam, aut eiulare atque dirumpi cogent, aut errorem deserere. Nec solidam minuat lętitiam, quòd ille morte nobis immatura, sibi tarda, uocatus ad Deum, libros hosce nec extrema lima terserit atque expolliuerit, nec ultimum qui totius operis futurus erat epilogus, ad eandem ab incude perduxerit, id fortè deest ad operis exuberantius ornamentum, non ad lectorum perfectum emolumentum, & quanquam sanè aliâs uanitatum haec, & superstitionum omnium arbor, ab Prophetarum oraculis sit explosa & detestata, ab nostris Theologis Philosophisque, tum Gręcis tum Latinis, tum Barbaris expilata frondibus, exibilata, atque etiam securibus, uel aliqua ex parte percussa, sit item ab Imperatorijs legibus Pontificijsque sanctionibus, radicitus eruta & loco mota, humana tamen curiositate, saepius reportata est, in pristinamque foueam replantata, adminiculata & roborata, ita ut nunquam in totum eliminata, & ad internitionem usque ualidissimis rationis instrumentis perducta fuerit: modo Picus noster, infaustam arborem, à radice ad truncum, à trunco ad ramos, à ramis ad folia, torrentissimo igni uerae Philosophiae ueraeque Theologię, proprijsque incomparabilis illius ingenij inuentis, & meditatis, exussit penitus, atque redegit in cinerem, quem adeò rapidissimo flatu eloquentiae dispersit, ut cuicunque illius fautori prouectorique (nisi idem mentis emotae fuerit) super illius exitio, prae dolore conclamandum sit, uel abiecta spretaque uanitate, prae gaudio exultandum. Eia igitur literati homines, nationum omnium, his rationibus animum armate, his fulcite testimonijs, cum humanis tum diuinis, quibus ueluti bipennibus ponderosissimis, ac facibus ignitis excisae, atque extinctae arboris germina (si qua forte intra terrae uiscera delitescentia, malè culti agri uitio repullularent) elidite, conterite, conuellite, exterminate.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
