# Opera omnia 91

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, SECVNDVM MATHEMATICAM PYTHAGORAE XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/91

35 Sicut de solo intellectu uerè dicitur, quod est ignis, & quod est aqua, quod est motus & quod est status, ita desola anima uerè dicitur, quod frigefit, quod calefit, quod stat, quod mouetur. 36 Sicut intellectus Dei unitatem multiplicat, ita anima intellectus multitudinem quantificat & extendit. 37 Primum intelligibile cum primo intellectu, & primum scibile cum pri mo sciente coincidit. 38 In animis deterioris notae est ratio per modum sensus, in animis sublimioribus est sensus per modum rationis. 39 Dictum illud mirabile illius barbari Nympharum & daemonum consortis de 184. mundis in figura triangulari cum tribus unitatibus angularibus, & una media constitutis, rectissime intelligetur, si ab unitate intel ligibili trinitatem intellectualem, animalem & seminalem, & principalium mundi partium per primum sphaericum numerum computationem intellexerimus. 40 Posse animam per uiam purgatoriam absque alio studio uel inuestiga tione per solam modicam & facilimam collationem & aduertentiam super iam desuper habita intelligibilia perfectam omnium scibilium scientiam acquirere, non solum Platonici philosophi, sed etiam inter Peripatetieos hi de quibus minus uidetur, Auenrois sequaces habent concedere. 41 Sicut se habet sensus communis in cognitione accidentalium qualitatum, & quantitatis materialis, ita se habet ratio in cognitione substant alium qualitatum & quantitatis formalis, seruata proportione, quod ille sensualiter haec rationaliter agit. 42 Infinitas Dei per superexcedentiam ad esse intellectuale & uiam mysticę theologiae probari potest, & ad id probandum omnis alia uia inefficax est. 43 Actus quo felicitatur natura angelica & rationalis ultima felicitate, nec est actus intellectus, nec uoluntatis, sed est unio unitatis quae est in alte ritate animae cum unitate quae est sine alteritate. 44 Aristoteles in libro metaphysicae de Deo non tractat nisi in ultimo ca pitulo duodecimi quod incipit. Considerandum est etiam utronam modo uniuersum habet bonum. 45 Ordo librorum metaphysicae post naturales eo modo, quo eos ordidinauit Aristoteles secundum nullum processum siue compositiuum siueresolutiuum potest esse rectus. 46. Dato quocunque obiecto practicali, nobilior est operatio quae eum practicat quàm quae eum contemplatur, si cętera sunt patria. 47 Melius potest saluari textus Aristotelis, qui dicit: Omnem animam esse immortalem, quàm qui dicit omnem animam esse mortalem. 48 Praeter tria demonstrationis genera, quia, propter quid & simpliciter, quae ponunt Aristoteles & Commentator, datur quartum genus demon strationis, quae dici potest demonstratio conuertibilitatis fortius omnibus praedictis. 49 Magis impropriè dicitur de Deo, quod sit intellectus uel intelligens, quàm de anima rationali quod sit angelus. 50 Sola materia sufficit ad id saluandum, cuius gratia Aristoteles & alij philosophi priuationem inter principia naturalia posuerunt. Corrolarium. Priuatio non est ponenda inter principia naturalia. Tria sunt principia rerum naturalium, materia, motus, & forma.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
