Latin
SECVNDVM MATHEMATICAM PYTHAGORAE XIIII
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 92
Unproofread scanNot analysed yet
52 Eadem est scientia de Deo, homine, &materia prima, &qui de unoscientiam habuerit, habebit &de reliquis seruata proportione extremi ad extremum, medij ad extrema, &extremorum ad medium. 53 Qui primani materiam negat, nec sensui contradicit, nec rationem physicam negat. 54 Ad probandum primam materiam esse, magis certificat uel uia nume rorum, uel uia catholicae philosophiae, quàm ulla ratio physica in qua sensus habeat introitum. 55. Qui ordinem Hebraicae linguae profundè &radicaliter tenuerit, atque illum proportionabiliter in scientijs seruare nouerit, cuiuscunque scibilis perfectè inueniendi normam ®ulam habebit. 56 Praeter distinctionem rei &rationis ponenda est distinctio tertia, quam ego appello inadaequationis. 57 Species inimi itiae, quae à lupo ad ouis aestimatiuam multiplicantur, non accidentis alicuius, sed substantiae species sunt. 58 Formalitas est adaequatum obiectum intellectus. 59 Vbicumque datur aliqua natura composita ex plurib. naturis actu in ea remanentibus, semper in ea nobilior est substantialiter aliae accidentaliter. 60 Nihil intelligit actu &distinctè anima nisi se ipsam. 61 Tota substantia animae rationalis est pars intellectualis. 62 Anima se ipsam semper intelligit, &se intelligendo quodammodo omnia entia intelligit. 63 Quamuis in anima ita sit actu natura intellectualis per quam cum angelo conuenit, sicut est natura rationalis per quam ab eo distinguitur, nihil tamen intrinsecum est in ea, per quod possit sine propria specie aliquid à se distinctum intelligere. 64 Intellectualis natura quae est in anima rationali, supra naturam rationalem praecisè differt anatura intellectuali pura, sicut differt pars à toto. 65 Quia intellectus animalis differt ab intellectu intellectuali ut pars media, non ut pars tantum, ideo intellectuali totalitati magis parificatur. 66 Potest anima per extrinsecam informationem ad hoc deuenire, ut om nia per substantialem suam formam indiuisibiliter intelligat. 67 Cuilibet seriei animarum unus correspondet purus intellectus. 68 Omnes animae coelestes in primo intellectu unum sunt. 69 Rationabile est secundum philosophiam omnem seriem animalem in proprio beatificari intellectu, quod tamen non assertiuè sed probabiliter dictum sit. 70 Cum tres fuerint, qui dicerent omnia esse unum, Zenophanes, Parmenides &Melissus, uidebit qui diligenter eorum dicta perscrutabitur, Zenophanis unum illud esse, quod est simpliciter unum. Vnum Parmenidis non unum absolutè ut creditur, sed ens unum, Vnum Melissi esse unum habens ad unum Zenophanis extremalem correspondentiam. Empedocles per litem &amicitiam in anima nihil aliud intelligit quàm