# Opera omnia 93

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, SECVNDVM MATHEMATICAM PYTHAGORAE XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/93

potentiam sursum ductiuam & deorsum ductiuam inea, quas ego credo proportionari in scientia Sephirot aeternitati & decori. Conclusiones in theologia numero XXIX. secundum opinionem propriam à communi modo dicendi theologorum satis diuersam. 1 Qui dixerit accidens existere non posse, nisi in existat: Eucharistiae po terit sacramentum tenere, etiam tenendo panis substantiam non remanere ut tenet communis uia. 2 Si teneatur communis uia de possibilitate suppositationis, in respectu ad quamcunque creaturam, dico quod sine conuersione panis in corpus Chri sti uel paneietatis annihilatione potest fieri, ut in altari sit corpus Christi secundum ueritatem sacramenti Eucharistiae. quod sit dictum loquendo de possibili, non de sic esse. 3 Ideales rerum formalesque rationes effectiuè à Deo in prima creata men te formaliter primo reperiri cum theologica ueritate tenemus. Corrolarium. Vbi ideę sunt idealiter, ibi non sunt formaliter, ubi sunt formaliter, ibi non sunt idealiter. 4 Si ponamus Deum cognoscere creaturas, ut obiectum secundarium suae intuitionis, ut communiter ponitur, dico quod pater prius producit uerbum quàm creaturas cognoscat. § Attributales perfectiones nec in Deo, nec secundum se quiditatiuè sum ptae dicunt diuersas rationes in recto & principaliter diffinibiles uel descriptibiles. 6 Intuitus diuinae cognitionis ad creaturas tanquam obiecta primaria uel secundaria formaliter non terminatur, ut dicit communis schola theologorum, sed se tantum, & nihil aliud à se intuens primariè nec secundarie unitiuè & eminenter, & plus quàm aequipollenter omnia cognoscit. Corrolarium. Non est aliqua multitudo intellectorum in Deo nec creaturae, ut intellectae ponunt in numerum cum diuina essentia ut intellecta, sed est penitus unum simplicissimum iutellectum. 7 Tria transcendentia in quibus consistit imago, non dicunt diuersas rationes in recto, & principaliter diffinibiles uel descriptibiles. 8 Christus non ueraciter, & quantum ad realem praesentiam descendit ad inferos, ut ponit Thomas & communis uia, sed solum quoad effectum.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
