# Opera omnia 95-2

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 95. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/95-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/95-2

intrinseca continuatiua, sed bene terminatiua, secundum philosophos tamen aliter dicerem. 29 Rationabilius est credere Originem esse saluum, quàm credere ipsum esse damnatum. Conclusiones secundum propriam opinionem numero LXII. in doctrinam Platonis, de qua pauca hic adducuntur, quia prima paradoxa conclusio totam sibi assumit Platonis doctrinam discutiendum. 1. Per numeros triplares, qui à Platone in Timaeo ponuntur in triangulo animam significante, admonemur quousque in formis numerandis sit progrediendum per naturam illius, quod est prima forma formans. Per numeros uero duplares ibidem positos admonemur quatenus positis duobus extremis terminis coordinanda sunt media per naturam eius, quod est medium in uniuerso. 2 Cum quaeritur à Platone, an ad exemplar genitum an ingenitum factus sit mundus, nihil aliud quaeritur, nisi an ad animales rationes, an ad Ideas intellectuales. 3 Qui nouerit modum illuminationis superiorum super media, intelliget idem significare & Platonicos per congregationem animarum in mon te ida, & Hebraeos per animarum congregationem in monte Sinai in auditione legis. 4 Qui sciuerit rationem causae praesupponere rationem perfecti, intelliget iuxta Platonicam doctrinam, quare dixerit Pherecides, non prius louem mundum fabricasse quàm in amorem fuerit transformatus 5 Empedocles per sphaeram intelligibilem à Venere contentam, nihil aliud intelligit quàm mundum archetypum ab ordine intra se manentis primen prouidentiae contentum. 6 Ideò amor ab Orpheo sine oculis dicitur, quia est supra intellectum. 7 Cum dicit Plato in Timaeo, in medio mundi positam animam. Quicquid dicant caeteri Platonici ego per medium Lunam intelligo. 8 Infra ambitum terminati entis, recte quinque illa Platonis pro transcendentibus ponuntur. Ens, Idem, Alterum, Status & Motus.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
