Latin
ix.1 to ix.4
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia ix.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Inter Auerroim quoque &Auicennam, inter Thomam &Scotum, qui iam diu conflictauerant, si non pacem in uniuersum, in multis tamen impetrasset inducias, quando in eorum pluribus controuersijs si quispiam dissidentia uerba rimetur attentius &exactius libret, scrupulosiusque uestigans, cutem deserens, introrsum ad imas latebras profundaque penetralia mente peruadat, unionem sensuum indisseparatis pugnantibusque uerbis citra ambiguitatem comperiet. Neotericorum turba, partim pro meritis, partim pro culpis, &honorata fuisset &taxata. Totus igitur Deo dicatus, Ecclesiam quibus poterat armis defendebat, atque latitantem (ut aiunt) è Democriti puteo ueritatem educebat, &ignorantiae gramen inexpugnabile, quo multorum mentes praefocantur, subnascentesque pernitiosas herbas abrumpebat penitus, &detruncabat. Sed mors adueniens, tot tantarumque uigiliarum laborem, &excultae lucubrationis partum inanem ferè reddidit, hocque potissimum fuit in causa, ut plurimas quanquam magna ex parte exasseatas, dedolatas, imperfectas commentationes dereliquerit, quòd scilicet sibi ipsi tantum, non autem nobis scribebat. Nam sicut celeri in commentando ingenio, ita uelonci in scriben do manu fuit, &cum antea pulcherrimos literarum characteres delinearet, factum erat, ut ex usu nimiae in commentando uelocitatis, uix eorum quae exarabat capax existeret. huc eti am et illuc scribere solitus erat, uetusta interdum superuenientibus nouis obliterans, ea propter exoleta quaedam &dispuncta repperit, quaedam saltim &uellicatim exarata, omnia denique adeo confusa &inordinata, ut syluae aut farragines putarentur. Ex libro septem plici quem Aduersus hostes ecclesiae praetitulauerat, pars illa, quae diuinaculos astrologos genethliacosque potissimum insectatur, ab incude (ut dici solet) ad limam perducta fuit, quam non paruo tamen labore, nec mediocri cura, ab exemplari liturato, &penè discerpto deprompsimus, quo in opere summum philosophum, summum theologum, summum oratorem, acerrimum Christi ecclesiae propugnatorem, incomparabili praeditum ingenio, quod in cunctis ipsius commentationibus cernitur, se demonstrat. Quaedam item minutula non tornata adhuc apud me comperi, interprerationem duntaxat Dominicae orationis, regulasque bene uiuendi circiter quinquaginta, breues perfectò nimis &inexplicitas, quas in multa capita, si uixisset, deducturus omnino fuerat. Duas quoque ad Deum Deprecate rias, quarum unam ritlimis Hetruscis, elegiaco metro alteram, qua grauioribus defatigatum quam doque studijs animum cantando ad lyram mulcere posset, composuerat: primis enim adulescentiae annis genus omne musicae artis adeo excoluerat, ut excogitata per ipsum modulamina, notataeque debitis concentibus harmoniae celebres haberentur.