Latin
v.1 to v.4
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia v.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
loannis Pici Mirandulae &Concordiae Principis V. C. uita, per loannem Franciscum illust. principem Pici filium conscripta. OANNI S Pici patrui mei uitam scribere orsus, praefandum lectoribus in primis duco, ne aut quod fratris filius, aut quod discipulus fuerim, me aliquid in gratiam blandientium more, dicturum suspicentur. Nihil hic amicitiae datum, nihil familiae, nihilque beneficijs (quae maxima profecto in me extiterunt) ficticia laude repensum. Tantum quippe ab adulatione seiuncta est narratio mea, quantum abfuit adulandi necessitas, tantumque caui, ne me, uel mentirum uel uehementem in laudibus legentes arbitrarentur, si quicquid de ipso conceperam, literis tradidissem, ut illud fuerit fortasse periculum, ne parum potuerint, uel ipsaemet uirtutes excelsae uel earum assertores coarguere. quod uel hoc argumento uidere licet. Cum plurimae doctorum nostrae aetatis hominum &ex primoribus quidem elucubratissimae scriptiones non modo his quae sumus dicturi, locupletissimum reddiderint testimonium, sed dum uteretur hac luce &postquameam cum potiore commutauit, in eius me &morum &doctrinae praeconijs praecelluerint: quarum nonnullas in huius libri calce, post commentationes ipsius adscri bi iussi ut firmior testibus, non gentilicijs fides adhiberetur Paternum genus (licet ab Constantino Cęsare per Picum pronepotem, à quo totius familiae cognomentum memoriae pro ditum sit, traxisse primordia) missum facientes, ab ipso tempere natiuitatis sumemus initium tum quod samiliae forsan non minus honoris ille contulerit quam acceperit, rum quod proprias animi dotes reliquaque totius uitae &obitus seriem prae se ferentia, quae uel proprijs aut auribus aut oculis hausi, uel ab grauissimis excepi testibus, aperienda duxerim, posthabitisque &stemmate &praeclaris auorum facinoribus recensenda. Anno à partu Virginis tertio et sexasimo supra millesimum &quadringentesimum, Pio secundo Pont. Maximo ecclesiae prae side, &Federico tertio, habenas imperij Romani moderante, mater iulia, ex nobili Boiardo rum familia, loanni Francisco patri, ultimo eum partu peperit: iam enim Galeottum maiorem natu, ex quo sum genitus, &Antonium Mariam, sororesque duas enixa fuerat, quarum altera, Leonello iam coniugi, Albertum Pium ex Carpi principibus unum edidit, nunc Ro dulphi principis Gonzagae confors: altera Pino Ordelapho Foroliuensi principe, cui iam pri dem nupserat, uita functo, Montis agani Comiti secundas nuptias concessit.