# Opera omnia x.5-8

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, x.5 to x.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/x.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/x.5

eo obiectante scilicet, Scoti acumen & uigilantiam, Francisci acrimoniam, copiam & multitudinem Areoli deprehendere potuisses nec deesse nodos illos multiplicibus flexionibus complicitos, nec tàm titillanti bus argurijs, quàm grauitate subnixos. Eo respondente, Thomae fortitudinem & robur, Alberti amplitudinem conspexisses. Verum his conflictibus nuncium pridem remiserat, & magis atque magis id muneris indies perosus fuerat adeoque detractabat, ut Herculi Estensi Ferrariensium duci, & internuncijs, & seipso enixissimè postulanti, ut dum Generalis Praedicatorum fratrum synodus Ferrariae celebraretur, disceptare non aegreferret, diu obsequi reluctatus fuerit, multis tamen rogatibus, annuens principi illi, cuius amor in ipsum non mediocris extiterat, morem gessit. unde datum est ambigi solertior ne an eloquentior, doctior an humanior appareret. ex ore quidem disceptantis, talis semper animi patebat alacritas, ut de re comi, & placida porius, quàm subacida & difficili altercari uideretur, quapropter qui ab ore pendebant audientes, in mirum eius amorem excitabantur. sed frequens ei adagium inerat: Munus id esse dialectici, non philosophi. Aiebat item eas disputationes prodesse, quae placido animo ad uestigandam perquirendamque ueritatem priuatis in locis, semotisque arbitris, exercebantur, at illas obesse plurimùm, quae in propatulo fiebant, ad ostendendam doctrinam, uel ad captandam uulgi auram, atque imperitorum applausum, uixque posse fieri omnino censebat, ut honoris cupidini, qua frontiua gi illi disputatores exagitantur, inseparabili uinculo annexus non sit, illius cum quo dispu tatur desiderium infamiae confusionisque, letale uulnus animae, uenenumque charitatis mortiferum. Latuit eum nihil omnino, quod pertineret ad captiunculas, cauillasque sophi starum & suiseticas quisquilias, quae calculationes uocantur: hae mathematicae commentatio nes sunt, subtilioribus, ne dixerim, an morosioribus excogitationibus naturalibus applicarae. uerum & si in eis esset eruditus, ac eiusmodi scriptiones legisset, quas fortè ad plenum non nouit Italia (nulla enim tam inuia & inaccessa literarum reperiri poterant, quae illius uestigio lustrata, abundè explorata non essent) odisse tamen & detestari uidebatur. ualere meo iudicio, earum communem usum animaduertens, ad sociorum parandam infamiam labefactandamque in replicando memoriam, ueritati uerò inueniendae, cui indefessam operam nauandam arbitrabatur, aut nihil, aut parum conducere, sed ne plura consecter, lectoremque detineam, comprehendam breui.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
