Latin
16.1 to 16.4
Girolamo Cardano, Ars magna 16.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Eadem ratione inueni, quod numerus aequationis, scilicet 40, producti ex differentia primi numeri, &numeri quadratorum, in quadratum primi numeri, &producti tripli primi numeri, &numeri quadratorum in quadratum radicis, est differentia. Post haec deuolui consilium ad explorandum qualitatem capitulorum cub quadrati, rerum &numeri, uidique, quòd si dixero, cubus &3 quadrata, aequalia sunt 14 rebus, &20 numero, &ponatur quantitas quaedam intellecta, aestimatio rei, cuius prima pars sit numerus, secunda uero quantitas, alia pars irrationalis. Et sit gratia exempli, hic i p: 125, constat au tem quòd coniungendo partes irrationales cu &quadrati, quod illae fiunt ex duplo numeri quadratorum, in primam numeri partem, seu ex numero quadratorum, in duplum numeri, itemque ex triplo quadrati numeri, &quadrato irrationalis partis, hoc est autem aequale, in capitulo cub quandrati, &numeri, etiam numerum rerum conuenit, igitur ut in utroque pars rationalis talis sit, ut si iungantur, duplum numeri quadratorum, &etiam triplum sui qua drati, cum quadrato alterius partis, constituat numerum rerum. Et si pars rationalis uel numerus esset minus, oporteret ut esset differentia dupli numeri quandrati, &tripli quadrati partis, quę est re cum quadrato partis quae est numerus, ipse numerus rerum. Exemplum, si I cubus p: 6 quadratis p: numero, aequentur 30 rebus, &pars una apotomae, sit m: 2, tunc ducemus 6 numerum quadratorum, in 4. duplum 2, &fiet 24, huic addemus 30 numerum rerum, &fiet 54, &hoc debet aequari triplo quadrati, quod est 12, &quadrato alterius partis, igitur abiecto 12 ex 54. relinquitur 42, &12 42 est pars prima apotomae, quare res ualet 1242m: 2. Est &modus alius, qui similitudinis dicitur, atque hic quadruplex. A natura aequationis, uelut cum capitulum cubi aequalis rebus &numero, extrahitur ex capitulo cubi &rerum aequalium numero. Ab au gmentis aequationum, sicque capitulo non uniuersalia inuenimus quad quadrati, rerum, ac numeri. A conuersione aequationum in naturam ei aequiualentem, ut exponemus infra. A modo pro ędendi ad aequationes per cuborum uel quadratorum generationem, aut per proportionem ut dupli uel dimidij, aut per additionem uel diminutionem, tres enim sunt modi uariandi in uniuersum.