# Ars magna 16.1-4

Girolamo Cardano, Ars magna, 16.1 to 16.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/16.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/16.1

Eadem ratione inueni, quod numerus aequationis, scilicet 40, producti ex differentia primi numeri, & numeri quadratorum, in quadratum primi numeri, & producti tripli primi numeri, & numeri quadratorum in quadratum radicis, est differentia. Post haec deuolui consilium ad explorandum qualitatem capitulorum cub quadrati, rerum & numeri, uidique, quòd si dixero, cubus & 3 quadrata, aequalia sunt 14 rebus, & 20 numero, & ponatur quantitas quaedam intellecta, aestimatio rei, cuius prima pars sit numerus, secunda uero quantitas, alia pars irrationalis. Et sit gratia exempli, hic i p: 125, constat au tem quòd coniungendo partes irrationales cu & quadrati, quod illae fiunt ex duplo numeri quadratorum, in primam numeri partem, seu ex numero quadratorum, in duplum numeri, itemque ex triplo quadrati numeri, & quadrato irrationalis partis, hoc est autem aequale, in capitulo cub quandrati, & numeri, etiam numerum rerum conuenit, igitur ut in utroque pars rationalis talis sit, ut si iungantur, duplum numeri quadratorum, & etiam triplum sui qua drati, cum quadrato alterius partis, constituat numerum rerum. Et si pars rationalis uel numerus esset minus, oporteret ut esset differentia dupli numeri quandrati, & tripli quadrati partis, quę est re cum quadrato partis quae est numerus, ipse numerus rerum. Exemplum, si I cubus p: 6 quadratis p: numero, aequentur 30 rebus, & pars una apotomae, sit m: 2, tunc ducemus 6 numerum quadratorum, in 4. duplum 2, & fiet 24, huic addemus 30 numerum rerum, & fiet 54, & hoc debet aequari triplo quadrati, quod est 12, & quadrato alterius partis, igitur abiecto 12 ex 54. relinquitur 42, & 12 42 est pars prima apotomae, quare res ualet 1242m: 2. Est & modus alius, qui similitudinis dicitur, atque hic quadruplex. A natura aequationis, uelut cum capitulum cubi aequalis rebus & numero, extrahitur ex capitulo cubi & rerum aequalium numero. Ab au gmentis aequationum, sicque capitulo non uniuersalia inuenimus quad quadrati, rerum, ac numeri. A conuersione aequationum in naturam ei aequiualentem, ut exponemus infra. A modo pro ędendi ad aequationes per cuborum uel quadratorum generationem, aut per proportionem ut dupli uel dimidij, aut per additionem uel diminutionem, tres enim sunt modi uariandi in uniuersum.

---

Girolamo Cardano, Ars magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_magna.
