# Ars magna 16.9

Girolamo Cardano, Ars magna, REGVLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/16.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/16.9

At ex AB in FD, fit cubus AB, & ex BC in CD, cubus BC, constat igitur cubus AE, ex cubis AB & BC, & ex eo quod fit ex AB in DA, DC, DE, & eo quod fit ex CB in DA, DF & DE, at quod fit ex AB in CD, aequale est ei quod fit ex BC in DA, & quod fit ex BC in DE, ęquale ei, quod fit ex AB in AD, eo quòd altitudines & bases eaedem sunt, parallelepipeda etiam ex AB in AD, uel DE aequalia sunt inuicem, similiter ex BC in AD, uel DE, inuicem aequalia, eo quòd DA & DE sunt aequales superficies, ex 43.

---

Girolamo Cardano, Ars magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_magna.
