# Ars magna 2-2

Girolamo Cardano, Ars magna, Cap. XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/2-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/2-2

Cap. XXVIII. Am ostendimus in superioribus, tres esse species Pronica rum radicum, Minorem, quando radix quadrata comparatur quadrati sui & suimet aggregato, ipsum autem aggregatum dicetur pronicum minus. Medium, cum cubica radix, comparatur aggregato ex se & suo cubo, ipsum autem aggregatum dicetur Pronicum medium, sed maior radix pronica est, cum radix radicis alicuius numeri, comparatur aggregato ex seipsa & eius numeri, cuius est radix radicis, ipsum autem aggregatum dicetur pro nicum majus, ut in exemplo. Pronicum majus 3, est 84, & 3 est radix pronica maior 84. Non contingunt autem his, cum sint uelut anoma la uerba in Grammatica, operationes quae sunt communes, neque possunt multiplicari, uel diuidi, addi uel minui, sed habent propriam quandam operationem, quae dicitur transitus. Cum igitur duxeris pronicum minus, in suam re pronicam, productoque addideris ipsum pronicum, r quadrata aggregati, erit pronicum medium re quadratae radicis pronicę minoris, ut in exemplo, duco 31 pronicam minorem 12, in 12, fit 36, addo ei 12, pronicum minus fit 48, huius re (& est 12 48) est pronicum medium re 3, quae fuit rae pronica minor 12, nam ductarum 3 ad cubum, fit re 27, cui addita ipsa re 3, producit ra 48, igitur re 3 est re pronica media re 48, ut pro positum est. Cum duxeris pronicum medium in suam re pronicam, producitur pronicum minus quadrati radicis pronicae mediae. Exemplum, duco 3, radicem pronicam mediam 30 in 30 fit 90, pronicum minus 9, quadrati 3, quod fuit re pronica media ipsius 30. Cum pronicum majus in se ducitur, & productum diuiditur per quadratum radicis suae pronicae maioris, quod exit, ad cubum eiusdem radicis pronicae, est uelut 1 quadratum p: 2 positionibus p. 1. Exemplum, capio 18 pronicum majus, duco in se fit 324, diuido per 4. quadratum 2, re pronicae maioris 18, exit 81, quod est 1 quadratum p. 2 positionibus p: 1, respectu 8, cubi 2, eiusdem radicis pronicae. Allellae dicuntur radices, cum ex multiplicatione mutua duorum numerorum, in quadratum alterius, duo numeri consurgunt, uelut ca pio 2 & 3, ipsi dicuntur radices allellae 12, & 18, nam ex 2 in 9, fit 18, & ex 3 in 4, fit 12, inueniuntur autem radices hoc modo, duc utrunque eorum in se, & diuide productum per reliquum, & re cubicae prouentus sunt allellae. Exemplum, uolo rue allellam 4 & 8, duc & in se, fit 64, di uide per 4 exit 16, duc etiam 4 in se, fit 16, diuide per 8 exit 2, igitur rue cubica 16, & re cubica 2, sunt allellae 4. & 8, & ita allellae 6 & 18 sunt re cubica 54', & 13116– cubica 2. Ex quo patet, quòd omnes re allellae, sunt re cubicae numerorum, Corus. se habentium in triplicata proportione, in qua se habent sui solidi pro positi priores, & hi sunt medij proportionales. Operationes igitur in his, ex hoc sunt manifestę, nam cum inuen 6. tae fuerint, reducentur ad radices cubicas, cum quibus operaberis rur sus, perfecta operatione, reduces ad allellas. De regula Modi.

---

Girolamo Cardano, Ars magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_magna.
