Latin
Caput XXIX
Girolamo Cardano, Ars magna 2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Caput XXIX. Icitur haec regula (quia modum exhibet fabricandi regulas quotlibet mercaturae) Modi, utilissima magistris Arithmeticae, ut facilioribus quibusdam inuentis, artem docerent, cuius etiam auxilio, maximam sexti libri partem con fecimus. Est igitur regula haec, solue quamuis quaestionem propositam, modo quo potes, seu positione, seu auxilio sexti libri, deinde au feres positionem, ®ulas alias, &serua operationes, quas quàm potes maxime, ad breuitatem redige, &habebis regulam de modo pro omni consimili quaestione. Exemplum, Serici uiridis passus 7, &nigri passus 3, ueneunt denarijs 72, &eodem precio serici uiridis passus 2, &nigri passus 4, ueneunt denarijs 52, quaeritur precium. Pones positionem, esse aestimationem unius passus serici uiridis, igitur 7 passus uiridis ueneunt positionibus, quare 3 pas: nigri ueneunt 72 de: m: 7 positionibus, &passus ualebit 1/ horum, scilicet 24 de: m: 2 1/2 positionibus, &4 passus nigri, ualebunt 96 de: m: 9 1/2 positionibus, at duo passus uiridis ualent a positiones ex supposito, igitur 2 passus serici uiridis &4 nigri ualent de: 96 m: 7 1/2 positionibus, &haec eadem aestimabantur 52 de: igitur de: 96 m: 7 1/2 positionibus, ęquantur 52 de: quare de: 44, qui sunt differentia 96, &52, aequabuntur 7 1/2 positionibus, igitur pos: uaPO PRIVS Bot.