# Ars magna 23-2

Girolamo Cardano, Ars magna, REGVLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/23-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/23-2

REGVLA. Posita re quantalibet, duc eam in se, detracto numero rerum, & quod exit, diuide per numerum igno tae quantitatis, exibit aestimatio ignotę quantitatis. Exemplum, ponatur res 7, ducatur in 2 m: se, quia positum fuit, ut aequaretur duabus rebus, & quinque quantitatibus, fiet 35, diuide 35, per 5 numerum quan titatum, exit quan: etiam 7, & si ponatur res 10, ducemus eam in am: id est in 8, & fiet 80, unde diuiso 80 per 5, exit 16, quantitas 22. Quod si quantitas 2° ponatur cognita, multiplicabimus eam per suum nume rum, & producto addemus quadratum dimidij ipsius numeri rerum, & radix totius, addito dimidio numeri rerum, est aestimatio rei. Exemplum, sit 22 quantitas 16, ducemus in 5 fit 80, adde 1, quadratum dimidij numeri rerum, fit 81, huius rum est 9, cui addito dimidio numeri rerum fit 10, quantitas ipsius rei. DEMONSTRATIO. Rursus, sit decuplum AB, aequale quadrato AB & septuplo E, gratia exempli, & sit quadratum AB superficies AC & BD sit 10, igitur septuplum E aequale est FD superficei, & ut in pręcedenti, AB ad E, sic 7 ad CD, quare regula est, cum res aequantur quadrato rei & quantitatibus. REGVLA. Positam rem quantamcunque libuerit, minuemus ex numero rerum, & ducemus eam in residuum, pro ductum diuidemus cum numero quantitatum, quod exit est quantita tis aestimatio. Exemplum, ponatur hoc in casu res 8, minue ex 10 numero rerum, relinquuntur 2, quos duc in 8, fit 16, diuide per 7 nume rum quantitatum, exit 2 1/2 aestimatio quantitatis, quod si secunda quantitas cognita sit, ducemus eam in numerum suum, & quod producitur, à quadrato dimidij numeri rerum minuemus, & radix residui, addita uel detracta, à numeri rerum dimidio, ostendit aestimationem rei.

---

Girolamo Cardano, Ars magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_magna.
