# Ars magna 24-2

Girolamo Cardano, Ars magna, REGVLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/24-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/24-2

REGVLA. Posita rem quantamcunque libuerit, ducemus in aggregatum ex ipsa & suo numero, & productum diuidemus per numerum quantita tum, & quod exit est aestimatio quantitatis. Exemplum, 5 quantitates aequantur 7 rebus, & quadrato rei, & res est 3, dicemus igitur, duc 3 in 10, aggregatum 3 aestimationis rei & 7 numeri rerum, fit 30, diuide per 5, numerum quantitatum, exit 6, aestimatio quantitatis. Quòd si quantitas secunda sit cognita, ducemus eam in suum numerum, & pro ducto addemus quadratum dimidij numeri rerum, & radix totius, de tracto dimidio numeri rerum, est aestimatio rei. Exemplum, ponatur 6, quantitatis aestimatio, quando 5 quantitates aequales sunt 7 rebus, & quadrato rei, duc igitur 6 aestimationem quantitatum in 5, numerum quantitatum, fit 30, adde his quadratum 3 1/2 dimidij 7 numeri rerum, scilicet 42 1/2, ab huius radice, quae est 6 1/2, si auferas 3 1/2, dimidium nu meri rerum, relinquetur 3 aestimatio rei. Solemus autem his uti positionibus, cum duorum numerorum, qui ab initio ponuntur, nulla exprimitur comparatio, nec in aggrega to, nec in differentia, nec in multiplicatione, nec in diuisione, seu proportione, nec in radice, his enim quinque modis comparantur numeri, quare si unus consistat, nulla est secundae quantitatis utilitas, sed una positione quaestio soluitur. DEMONSTRATIO. Quod si productum, ex re in quantitatem, quantitatibus & rebus comparetur, consurgent duo modi tantum, aut enim tale productum quantitatibus & rebus aequabitur, aut res aequabuntur producto & quantitatibus, sit & res AB, quantitas AC, numerus quantitatum AD, numerus rerum AE, erunt igitur ex supposito, duae superficies DC, & BE, aequales AF, est autem AF ęqualis quatuor su perficiebus, GA, GB, GC, GF, igitur hae quatuor c superficies, aequales sunt superficiebus DC & BE, detractis itaque aequaliter tribus superficiebus GA, GE, GC, relinquetur altera GA, aequalis GF, qua re ex 152 sexti elementorum, AD ad DB, ut CE ut E EA, proportio igitur numeri quantitatum, ad residuum ex re, ut residui quantitatis, ablato nume A ro rerum, ad numerum rerum, secundum hoc

---

Girolamo Cardano, Ars magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_magna.
