# Ars magna 24-3

Girolamo Cardano, Ars magna, REGVLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/24-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/24-3

REGVLA. erit regula. Si nota fuerit res, abijciemus ex ea numerum quantitatum, & cum residuo diuidemus productum, ex numero rerum in numerum quan titatum, quod exit, est addendum numero rerum, & totum est quantitas. Exemplum, sint 10 res & 12 quantitates, aequales producto rei in quantitatem, & sit quantitas 18, tunc abijcies econtra, 10 numerum rerum, ex 18 quantitate, & relinquitur 8, cum quo diuide 120, produ ctum ex 10 rerum numero, in 12 quantitatum numerum, & exit 15, quem adde, ad 12 numerum quantitatum, fit 27, rei aestimatio, unde 10 res, sunt 270, & 12 quantitates sunt 216, quae iuncta faciunt 486, productum 18 quantitatis in 27 rem, & ita posuimus exemplum, regulę conuersum, ut intelligas unam & eandem esse rationem. Quod si productum ipsum cognitum sit, diuide ipsum productum per numerum quantitatum, si sit minor numero rerum, aut per numerum rerum, si ille sit minor numero quantitatum, & dimidium exeuntis, duc in se, à quo abijce illud, quod prouenit, diuiso producto ex numero maiore in productum quantitatis, in rem, per numerum minorem, seu numerus rerum sit maior, seu minor, & rue residui, addita uel detracta, ab eo quod in se duxeras, ostendit aestimationem quantitatis, aut rei scili cet, quę minore numero descibitur, inde res quan: productum diuiso per eam producto, exit illa, quae est maiore numero definita. Exemplum 2 res & 6 quantitates, ęquales sunt quan titati rei, quae est, gratia exempli 64, diuido 64 per 2, minorem quàm 6, exit 32, cuius dimidium 16, in se duco, & fit 256, abijcio ex hoc, 192, qui prouenit, diuiso 384 producto 6, in 64, per 2, relinquuntur 64, cuius radix est 8, quae addita uel detracta à 16 numero, quem in se duxisti, ostendit rei aestimationem 8, uel 24, quare si res ualet 8, quantitas etiam erit 8, diuiso enim 64 per 8, exit 8, & si res ualet 24, quantitas est 2 1/2, diuiso 64. per 24, & in utroque casu, 2 res & 6 quantitates, ęquantur 64 quantitati rei. DEMONSTRATIO.

---

Girolamo Cardano, Ars magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_magna.
