# Ars magna 25-2

Girolamo Cardano, Ars magna, REGVLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/25-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/25-2

REGVLA. quare regula erit. Cum fuerint res aequales quantitati rei, & quantitatibus, & nota fuerit quantitas, minuemus eam ex numero rerum, deinde ducemus quantitatem in suum numerum, & productum diuidemus per tale residuum, quod exit, est aestimatio rei. Exemplum, 10 res, aequantur quan titati rei, & quatuor quantitatibus, & quantitas ipsa est 8, aufero & ex 10, relinquitur 2, duco etiam & quantitatem, in 4 numerum ipsius, fit 32, quem diuido per 2, residuum relictum, exit 16, aestimatio rei, & ubi prima detractio nequiret fieri, casus non potest in ueris numeris esse. Si uero non quantitas, sed ipsa res, sit cognita, quia ex AB, in AC, fit, quantum ex AE in aggregatum ex AB et numero AE, diuidemus pro ductum ex numero rerum in aestimationem rei, per aggregatum ex re & numero quantitatum, quod exit, est quantitatis aestimatio. Exemplum, 10 res aequantur quantitati rei, & 4 quantitatibus, & res est 16, duco 16 rem in 10 numerum rerum, fit 160, diuido per 20 aggregatum ex 4 numero quantitatum & 16 rei aestimatione, exit B, aestimatio quantitatis, si uero quantitas rei cognita esset, duces talem quantitatem rei, in numerum quantitatum, & productum diuides per numerum rerum, cui exeunti, adde quadratum dimidij eius, quod exit, diuisa quantitate rei per numerum rerum, & radix aggregati, addito dimidio, quod prius in se duxeras, est rei aestimatio. Exemplum, sint 4 res aequales 5 quantitatibus, & quantitati rei, quę sit 45, ducam 45, per 5 numerum quantitatum, fit 225, diuido per 4 numerum rerum, exit 56 1/2, cui addo 31 / quadratum 5 ½, dimidij prouentus 45 diuisi per 4, & fit totum 87 ξq, cuius radici quae est 9 1/2, si addantur 518 midium prouentus diuisionis, fiet 15 res. DEMONSTRATIO.

---

Girolamo Cardano, Ars magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_magna.
