# Ars magna 31-2

Girolamo Cardano, Ars magna, Cap. XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/31-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/31-2

Cap. XII. DEMONSTRATIO. It etiam cubus aequalis rebus & numero, & sint duo cubi DC & DF, quorum latera AB & BC, producant tertiam partem numeri rerum, inuicem ducta, & ipsi cubi iuncti aequa les illi numero, dico AC esse rei quęsitae aestimationem, cum enim ex AB, in BC, fiat tertia pars numeri rerum, ex AB in BCter, fiet numerus rerum, & ex AC in productum ex AB in BC ter, fient res ipsae, posita AC re, at ex AC in productum AB in BC ter, fiunt sex corpora, quorum tria sunt ex AB F, in quadratum BC, alia tria ex BC in quadratum AB, haec igitur sex corpora, aequalia sunt re bus, ipsa uero cum cubis DC & DF, ex primo supposito capituli sexti constituunt cubum AE, cubi etiam DC & DF, aequiualent numero proposito, igitur cubus AE, aequalis est rebus & nu mero propositis, quod erat demonstrandum, su perest ostendere, quod triplum AC in productum AB in BC, sit aequa le sex corporibus, id ostendam, si probauero ex AB, in BC ducto in AC, fieri duo corpora ex AB in quadratum BC, & ex BC in quadratum AB, nam quod fit ex AC in productum AB in BC, aequale est ei, quod fit ex AB in superficiem BE, latera enim omnia omnibus sunt aequalia, sed hoc aequale est ei, quod fit ex AB in CD & DE, quod autem fit ex AB in DE, aequale est ei, quod fit ex CB in quadratum AB, quoniam latera omnia omnibus sunt ęqualia, quod igitur ex AC, in productum AB in BC fit, aequale est his, quae fiunt ex AB in quadratum BC & ex BC in quadratum AB, quod est propositum.

---

Girolamo Cardano, Ars magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_magna.
