Latin
32.1 to 32.4
Girolamo Cardano, Ars magna 32.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Aliud cubus ęquatur 6 rebus p. 6, tertiam partem numeri rerum, quę est 2, ad cubum, ducito, fit 8, detrahe ex 9 quadrato dimidij 6 numeri ęqua tionis, relinquitur 1, cuius rem est i, hanc adde &minue à 3, dimidio nu meri, fiunt partes, 4 &2, quarum re cubicae iunctę, faciunt re cubicam 4p: re cubica 2, aestimationem rei. At ubi cubus tertiae partis numeri rerum, excedat quadratum di midij numeri, aequationis, quod accidit quandocunque numerus aequa tionis est minor quam cubi illius, uel ubi ex quam numeri rerum, producitur in r 1/am eiusdem numeri maior numerus numero ęquationis, tunc hoc dis soluitur per quaestionem Alizam, de qua in libro de quaestionibus Geometricis dictum est, sed si libet tantam effugere difficultatem, ple rumque capitulum 25 huius tibi satisfaciet. Cap. XIII. De cubo &numero aequalibus rebus. DEMONSTRATIO. Oc capitulum ex praecedenti trahitur, sit igitur cubus GH, aequalis rebus AB, quae describuntur quadrata superficie &numero F, &sit basis cubi GH, quadratum GK, cuius pars quarta sit HL, residuum autem aequale AD superficiei, latus autem, quod Graece tetragonicum uocant, residui CD sit CE, sit uero MK di midium HK, à qua abscindatur MN, aequalis CE, dico quod tam HN, quam NK, cubi, cum numero F, aequantur rebus AB, ut numerus rerum &ęquationis idem maneat, &primo ostendamus de HN, constat enim cubum HN continere latus suum, HN in quadrato HN, quadratum autem AB (quia GL aequalis est AD, &GL triplum est quadrati HM) aequale est triplo quadrati HM, &quadrato MN, F . . . . . . . numerus. haec autem superant, ex 4 25 elementorum, quadratum HN, in duplo HM in NK, quare in eo quod fit ex HK in NK, quia HK dupla est ad HM, cubus igitur HN, continet latus suum HN in superficie AB minus eo, quod fit ex HK in KN.