Latin
REGVLA
Girolamo Cardano, Ars magna 33
Unproofread scanNot analysed yet
Exemplum, cubus p: 3, aequatur &positionibus, tunc inuenio aestimationem cubi aequalis &rebus p: 3, ex praecedenti capitulo, &est etiam 3, huius dimidium duco in se, fit 2 1/2, triplica, fit 6 1/2, abijce ex 8 rerum numero, fit residuum 1 1/2, cuius re addita uel detracta ab I 1/2 di midio aestimationis cubi aequalis rebus &numero, ostendit utrasque aestimationes quaesitas alteram 1 1/2 p. 12 1 1/2, reliquam 1 1/2 m: 12 1 1/2 DEMONSTRATIO. Nunc etiam ostendamus, quomodo una aestimatione habita, absque auxilio praecedentis capituli habeatur &reliqua, &sit, ut ex AD in AC quadratum fiat numerus aequationis, ita quod quadrata AD &AC iuncta, faciant numerum rerum, eritque ex 8° capitulo, AD, rei aesti matio, &sit FH linea, cui si adderetur dimidium AD quadratum totius, aequale foret quadrato AC &quadrato dimidij AD, dico FH esse reliquam aestimationem, quando cubus cum numero ex AD in AC aequalis est rebus in quadrato AC, &quadrato AD, fiat quadratum EG, quod cum qua drato FH aequale sit quadratis AC &AD, iunctis, quia igitur quadratum compositę ex FH &dimidio AD, aequale est quadratis CA &dimidij AD, erit ex H 4' 2' elementorum abiecto communi quadrato dimidij AD, quadratum AC aequale quadrato FH, &duplo FH in dimidium AD, quare rectangulo ex FH in AD semel cum quadrato FH, quare ex 162 6 elementorum AB proportionalis inter FH &aggregatum FH &AD, quia uero quadratum EG, additum producto FH in se, &in AD, tantum facit, quantum addi tum, quadrato AC, EG uero, &FH quadratum, aequalia sunt quadratis AD &AC, ex supposito, erit quadratum AC &quadratum AD &productum FH in AD, aequale quadratis AC &EG, inde abiecto com muniter AC quadrato, erit EG quadratum, aequale ei quod fit ex FH in AD cum quadrato AD, ex 162 igitur 6', EF proportionalis est inter AD &aggregatum ex AD &HF, cumque similiter, ut ostensum est, AB sit proportionalis inter FH &aggregatum FH &AD, erit ex 342 5' no stri super Euclidem, quia FH &AD iunctae in utroque ordine sunt prima quantitas, proportio FH, ad AD, ut AB ad EF duplicata, quare ex 172 6 elementorum, FH ad AD, ut AC ad EG, igitur ex 344 11 elementorum, corpus quod sub FH &EG continetur, aequale est corpori sub AD &AC, quare &numero aequationis, cumque quadrata EG &HF, aequentur numero rerum, quia quadratis AC &AD, erit ex 80 capitulo huius, HF etiam aestimatio rei, in eodem capitulo. unde regu la.