Latin
REGVLA
Girolamo Cardano, Ars magna 36
Unproofread scanNot analysed yet
Rursus, quod sit ex AB &AD, in AB &EF, aequale est ei quod fit ex EF &EG, in aggregatum AB &EF, quia ex supposito EF, &EG, aequantur AB, &AD &AB &EF manent idem, quod autem fit ex AD in AB &EF, ex probatis, aequale est quadrato EF, is tur quod fit ex AB in AB &EF, cum quadrato EF, aequale est ei quod fit ex EF &EG in EF &AB, abiecto igitur communi quadrato EE, erit quod fit ex AB in aggregatum AB &EF, aequale producto AB &EF in EG, cum eo quod fit ex EF in AB, detracto igitur communi ite rum producto, AB in EF, relinquetur quadratum AB, aequale producto ex AB &EF in EG, quare AB media inter EG &aggregatum AB &EF, fuerat uero, ut dictum est, EF media, inter AD &aggregatum AB &EF, sunt igitur tres quantitates proportionales, in duobus ordi AB &EF nibus, quarum prima in utroque ordine eadem est, AB EF uidelicet aggregatum AB &EF, igitur ex 34. 6 nostri super Euclidem, EG ad AD, ut AB ad EF duplicata, quare ex 177 6 elementorum, EG ad AD, ut AC ad quadratum EF, igitur ex 342 111 elementorum, corpus quod ex AD in AC, aequale est corpori ex EG in quadratum EF, sed AB fuit ęstimatio rei igitur corpus quod ex AD in AC aequale est numero aequationis posito aggregato AD &AB numero quadratorum, per demonstrationem habitam in capitulo 8us, igitur productum ex EG in quadratum EF, est aequale numero ęquationis, cum igitur EF &EG, sint aequales numero quadratorum, quia aggregato AB &AD, &ex GE in quadratun EF, fiat numerus ęquationis, erit per 82, capitulum, EF rei aestimatio, quod erat probandum.