Latin
REGVLA
Girolamo Cardano, Ars magna 37
Unproofread scanNot analysed yet
Si igitur differentia est nulla, producti &numeri rerum erit cubus aequalis numero iam coaceruato, inde sumpta radice cubica numeri, minue ex ea rapquod: &residuum est rei aestimatio, quod si po sitiones &cubus, aequentur numero, duces numerum positionum in rpquod: &productum addes numero iam aggregato, &habebis cubum, &res iam inuentas, aequales numero iam aggregato, inde ab aequatio ne minue Tpqud:, &residuum est aestimatio Quod si productum fuerit majus numero rerum, duc differentiam, quae est numerus rerum, in rpquamd: &productum minue ex numero, quem habebas, aggregato, &si nihil superest, habebis cubum, ęqualem rebus iam propositis tantum, quare deducendo ad minorem denominationem habebis quandus aequale nume ro, &res erit re quadrata numeri rerum, à qua minue Tpquod: &residuum erit aestimatio rei. Quod si in detractione producti ex numero rerum in Tpquaod: à numero aggregato, supersit, numerus ille cum rebus iam propositis, aequatur cubo, inde ab aestimatione minue rpqud: &residuum est ęstimatio quaesita. Sed si productum numeri rerum in rpquand: majus esset numero iam aggregato, differentia est numerus, qui cum cubo aequatur rebus iam propositis, inde habita aestimatione mi nue rpquod: &residuum est aestimatio rei. Ex hoc patet, quod tale capitulum resoluitur in quinque capitula, quae sunt haec in margine posita, &cubus &res ęquales numero. non possunt resolui in plura, in alicubus aequalis numero. quibus autem sequentium resolucubus aequalis rebus. tio fit in tria postrema tantum, in cubus aequalis rebus &numero omnibus autem capitulis quatuor cubus &numerus aequales rebus denominationum, commune est, cum fuerint resoluta in capitulum trium uel duarum denominationum, ut aestimationi inuentę addatur aut minuatur Tpquond: ut in hoc capitulo semper minuitur, &commune est etiam omni capitulo, ut rerum numerus &numerus ipse constituantur eodem modo, uelut hic numerus rerum, est differentia numeri rerum assumptarum in capitulo qua tuor denominationum, &producti ex numero quadratorum in sui tertiam partem, &numerus capituli in quod resoluitur, est differentia producti ex numero rerum iam inuentarum, in rpquod: &aggregati ex cubo rpquod: &numero aequationis primo.