# Ars magna 38-2

Girolamo Cardano, Ars magna, REGVLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/38-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/38-2

REGVLA. te capitulo. Regula igitur est, ut primo statuas numerum rerum semper, ut in praecedenti capitulo, & est ut ducas numerum quadratorum in tertiam sui partem, & differentia huius producti, à numero rerum, est numerus rerum, quae si nulla sit, habebimus cubum aequalem numero, si au tem productum sit minus numero rerum, differentia erit numerus rerum, quę cum cubo ęquantur numero, & si productum fuerit majus, habebimus res aequales cubo, & tunc si numeri erunt aequales, erit cubus aequalis rebus, & si qui producitur ex numero rerum, in rpquod: fuerit minor numero aequationis cum additione, erit cubus ęqualis re bus & numero, quod si productus numerus ex rerum numero in rpquamd: fuerit maior numero aequationis cum sua additione, habebimus res aequales cubo & numero, numerus autem aequationis sic habetur, duc priorem numerum rerum, in tertiam partem numeri quadratorum, & producti accipe differentiam, cum aggregato numeri aequationis, & dupli cubi rpquod: differentia, erit numerus addendus cubo uel rebus, prout oportuerit, uel numerus aequalis cubo, ubi nullae sint res, inde habita aestimatione, eam adde uel minus rpquad: prout in exemplis doceberis, & habebis quaesitam aestimationem. Exemplum primum. Cubus & 12 res, aequantur 6 quadratis & 25, duc 6 in 2, sui tertiam partem, fit 12, differentia cuius à numero re rum nulla est, igitur cubus aequabitur numero, duc ergo 12 numerum rerum, in 2 rpquand: fit 24, abijce ex 41, aggregato 16 dupli cubi 2, & 25 numero aequationis, relinquitur 17, qui aequatur cubo, res igitur est rue cubica 16, adde ei 2 Tpquand: fit rei aestimatio re cubica 17 p. 2. Exemplum secundum. Mercator fugiens, paciscitur redditurum qua debiti proportionaliter in tribus annis, ita quod si pactus fuisset red diturum 1/8 primo anno reddidisset 1/3, secundo quam, tertio quam, ut residua sint in eadem proportione, cum residuo capitali, quaeritur portio cuiusque anni, reddendo solum quam, & ponamus, quod capitale sit 4.

---

Girolamo Cardano, Ars magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_magna.
