# Ars magna 41.1-3-4

Girolamo Cardano, Ars magna, 41.1 to 41.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/41.1-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/41.1-3

REGVLA. Regula linquitur 1, cuius re cubicam quae est I, detrahe ex 2, rpquand. relinquitur 1, rei aestimatio. Quòd si numerus positionum, maior sit producto ex numero quadratorum in sui partem tertiam, differentia erit numerus rerum, ut in prima demonstratione, & suis regulis, hunc duc in Tpquaed. & ei adde cubum rpquod. & huius aggregati, numerique aequationis differentia, est numerus aequationis cubi, & talium rerum differentia, si nulla sit, aestimatio rei est rpquand. Et si numerus aequationis est minor aggregato, aestimationem inuentam minue, & si maior, adde rpquod. quod fiet, erit rei aestimatio. Exemplum, cubus & 20 res, aequantur 6 quadratis & 24, ducto & in 2, tertiam partem sui, fit 12, cuius differentia à 20, numero rerum, est 8, numerus rerum, quae cum cubo aequan tur numero, duc igitur & numerum rerum, in 2 Tpquand. fit 16, adde ei 8, cubum Tpquod. fit 24, differentia cuius nulla est à 24 numero aequationis, igitur aestimatio rei est rpquand. scilicet 2, sit rursus cubus cum 20 rebus, aequalis 6 quadratis & 15, habebimus igitur, ut prius, cubum & 8 res, pro numero, duc ut prius, & numerum rerum posteriorem in 2 Tpquod. fit 16, adde cubum rpquand. fit 24, abijce 15, relinquitur 9, igitur cubus & 8 res, aequatur 9, & rei ęstimatio est I, quod minue ex 2, rpquand. relinquitur uera aestimatio rei 1, minuisti autem, quia 15 numerus aequationis, est minor aggregato cubi & producti, quod est 24, & si bene animaduertis, eodem modo fit in prima parte regulae, quando numerus rerum aequalis est producto ex numero quadratorum in sui partem tertiam. Rursus, cubus cum 20 rebus, aequalis sit 6 quadratis p. 33, habebis itaque cubum, ut prius, & & res, aequales diffe rentiae 24 aggregati, & 33 numeri aequationis, quare cubus & & res, aequabuntur 9, & aestimatio rei erit 1, addendum Tpquod. quia numerus aequationis 33, est maior numero aggregato 24, quare rei aestimatio erit 3. Quòd si numerus positionum, minor sit producto ex numero quadratorum in sui tertiam partem, differentia nihilominus erit numerus rerum, ut prius, sed hae non compulabuntur cubo, imò erunt ei aequales, deinde duc ipsum numerum rerum posteriorum, in Tpquod, & productum iunge numero aequationis, huius aggregati & cubi Tpquod. differentia est numerus aequationis secundae, si igitur differentia nulla est, cubus aequabitur rebus, & re quadrata numeri rerum addita rpquaed.

---

Girolamo Cardano, Ars magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_magna.
