# Ars magna 42-2

Girolamo Cardano, Ars magna, REGVLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/42-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/42-2

REGVLA. Regula igitur est, Duc numerum quadratorum in tertiam sui partem, & productum adde numero rerum, aggregatum erit numerus rerum, aequalium cubo, pro numero autem, duc numerum rerum secundum in Tpquand. & productum adde numero aequationis, à quo minue cubum rpquaed. residuum est numerus, qui cum rebus aequatur cubo, inde inuenta aestimatione, adde ei rpquaed. & habebis uerum aesti mationem. QUAESTIO. Exemplum, in hac quaestione, Quidam dedit aureos 1728 ad ca put anni ut dicunt, seu sub usura rediuiua, ea conditionem, ut reciperet tertio anno, ex capitali & usura, quantum est dimidium capitalis, & di midium eius quod debuisset in fine primi anni, & dimidium eius quod debuisset in fine secundi anni, ubi retinuisset pecunias, & uoluisset sol uere sub eadem usura. Pone igitur quod in capite primi anni haberet 144 res, in capite secundi anni habebit 12 quadrata, in capita tertij an ni habebit cubum, & hic erit aequalis dimidijs reliquorum annorum simul sumptis, igitur cubus erit aequalis 6 quadratis 72 rebus & 729, duc igitur 6 numerum quadratorum in 2, tertiam sui partem, fit 12 adde ad 72 fit 84, numerus rerum, duc 84 in 2 Tpquod. fit 168, adde ad 729, fit 897, abijce 8, cubum Tpquaed. fit 889, igitur cubus aequatur 84 rebus p. 889, aestimatio igitur huius erit RV: cubica 444 1/2 p: 12 bes quaesitam aestimationem RV: cubicam 444 1/2 p: in 175628 1/2 p. 12 V: cubica 444 1/2 m: iz 175628 4 p: 2, cuius cubus est quantitas pecuniarum, quae ei debentur tertio anno, inde detracto 1728, habebis sortem, per terminos proportionales. De cubo & numero, aequalibus quadratis & rebus. XXI. Caput DEMONSTRATIO. It cubus & 100, aequalia etiam 6 quadratis, & 24 rebus, & sit cubus ille AC, & BCTpquod, cunquam cubus AC, aequalis sit cubo AB & 6 quadratis AB, & 12 rebus AB, & cubo BC, qui est 8, erit cubus AB, & 6 quadrata AB, & 12 res AB, & 108, aequalia 6 quadratis AC, & 24 rebus AC, sed 6 quadrata AB, minora sunt: quadratis AC, in 6 gnomonibus ADE, & 24 res AB, minores sunt 24 rebus AC, in 24BC, quare cubus AB, & G quadrata AB, & 12 res AB, & 108, aequantur 6 quadratis AB, & G gnomonibus ADE, & 24 rebus AB, & 48, nam 24 BC sunt 48, igitur abiectis ex utraque parte 6 quadratis AB, & 12 rebus AB, & 48, erit cubus AB, & GO, aequalis 6 gnomonibus ADE, & 12 rebus AB, sunt autem 6 gnomones ADE, 24 res AB, p: 24, eo quod quaelibet superficierum AD, & DE, est 2 res, eo quod BD est 2, & quadratum BC est 4, igitur 36 res AB, & 24, ęquantur cubo AB p. 60, abijce 24 ex utraque parte, erit cubus AB p. 36, aequalis 36 rebus AB, inde cognita AB addemus eam BC, quae est rpquand. & conflabitur aestimatio.

---

Girolamo Cardano, Ars magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_magna.
