# Ars magna 42

Girolamo Cardano, Ars magna, REGVLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/42

Regula igitur est, duc numerum quadratorum, in tertiam sui par tem, productum adde numero rerum, & aggregatum erit numerus rerum, inde duc hunc numerum in Tpquaed. & producti sume differentiam, ab aggregato ex numero aequationis, & cubo rpquod. quae si nu la est, habebis cubum aequalem rebus, si uero sit productum minus aggregato, differentia est numerus, qui cum rebus aequatur cubo, quod si productum fuerit majus aggregato, differentia est numerus qui cum cubo aequatur rebus, inde habita aestimatione, minue rpquod residuum est aestimatio uera, quaesita. Exemplum, Cubus & G quadrata, aequalia sunt 20 rebus & 56, duc 6 in 2 tertiam sui partem, fit 12, adde ad 20 fit 32, duc 32 in 2 rpquaed. fit 64, adde ad 56 numerum ęquationis & cubum rpquod. fit 64, differentia producti ab aggregato nulla est, res igitur aequabuntur cubo, quare deprimendo quadratum ęquatur 32, & res est 12 32, & uera aestimatio re 32 m. 2. Rursus, cubus & 6 quadrata, aequalia sint 20 rebus p. 112, duc 6 in 2, ut prius, fit 12, adde ad 20, fit 32, numerus rerum, duc in 2 Tpquod. fit 64, abijce ex 120 aggregato cubi rpquand. & numeri aequationis, relinquitur 56, numerus qui cum 32 rebus, aequa tur cubo, res igitur est ra 29 p: 1, minue Tpquaed. relinquitur aestimatio rei ra 29 m. 1. Rursus, cubus & 6 quadrata, aequalia sint 20 rebus p: 41, habebis igitur ut prius, in secunda aequatione, 32 res, & 15 nume rum, nam detracto 49 aggregato numeri ęquationis & 8 cubi rpquand. ex 64, producto 32 in Tpquod. relinquitur 15, quia uero productum est majus aggregato, erit 15 cum cubo, aequalis 32 rebus, & res erit 5, uel re 134 m: 2 1/2, uel ficta re 13 1/2 p. 2 1/2, abijce 2 Tpquand. habebis aesti mationem ueram 3, & duas fictas per m: scilicet 4 1/2 p. 12 13 1/2, & 4 1/2 m: 12 13 1/2, sicut diximus in capitulo primo. De cubo aequali quadratis rebus & numero. Cap. XX. DEMONSTRATIO. It iterum cubus AC, aequalis 6 quadratis, 5 rebus, & 88 (gratia exempli) & ponatur BC rpquod. scilicet 2, manifestum est igitur, quod cubus AC, aequatur 6 quadratis AB & I2AB, & cubis AB, & BC, haec eadem igitur aequalia sunt 6 quadratis AC, 5 rebus AC, & 88, abijciatur iam cubus BC com munis, scilicet 8, relinquentur, cubus AB & G quadrata AB, & 12AB, aequalia 6 quadratis AC, 5 rebus AC, p. 80, at 6 quadrata AC, superant 6 quadrata AB in 6 gnomonibus AB quadrati, & erunt 24 res ex AC, minus 6 quadratis BC, quae sunt 24, igitur 6 quadrata AB & 29 res AC, & 56, aequalia sunt cubo AB, & 6 quadratis AB, & 12 rebus AB, abijciantur igitur 6 quam drata AB, communia, relinquentur 29 res AC, p: 56, aequales cubo AB, & i2 rebus AB, & 29 res AC, superant 29 res AB, in 29 BC, quare in 58, quia BC est 2, igitur addatur numerus numero, erunt 29 AB & 114, aequalia cubo AB & 12 rebus AB, abijciantur de nuo 12 res communes, erunt 17 res p. 114, aequales cubo, inde habita aestimatione, adde ei BC.

---

Girolamo Cardano, Ars magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_magna.
