# Ars magna 43

Girolamo Cardano, Ars magna, REGVLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/43

REGVLA. Regula est igitur. Duc numerum quadratorum in tertiam sui par tem, productum adde numero rerum, & conflabitur numerus rerum, hunc duc in Trpquand. & producti sume differentiam ab aggregato ex numero aequationis, & cubo rpquod. quae si nulla est, erunt res aequales cubo. Si uero productum fuerit majus aggregato, differentia est nume rus, qui cum rebus aequatur cubo, & si aggregatum fuerit majus producto, differentia est numerus, qui cum cubo ęquatur rebus, inde habita aestimatione, addes eam rpquod. & conflabitur uera ęstimatio. Memi neris tamen, quod quando capitulum hoc peruenerit ad capitulum cubi aequalis rebus & numero, addenda erit uera aestimatio eius, & ex his quae fictae sunt minor, per m: rpquad: ut habeas utramque aestimationem capituli cubi & numeri aequalis rebus & quadratis, cum capitulum cubi aequalis rebus & numero, unam tantum ueram aestimatio nem habeat. Exemplum, Cubus & 64, aequalia sunt 6 quadratis & 24 rebus, duc 6 numerum rerum in 2, tertiam sui partem, fit 12, adde ad 24, fit 36, numerus rerum, quem duc in 2 rpquod. fit 72, deinde cuba 2 fit 8, adde ad 64, numerum aequationis, fit etiam 72, ideo quia differentia horum numerorum nulla est, habebimus cubum aequalem 36 rebus, quare quadratum aequabitur 36, igitur res est 6, ex capitulo simplici adde ad 2 Tpquand. fit 8, aestimatio rei. Rursus, cubus & 128, aequetur 6 quadratis & 24 rebus, duc 6 in 2, ut prius, fit 12, adde ad 24, fit 36, numerus rerum, duc 36 in Tpquod. fit 72, differentia cuius à 136, aggre gato 128 numeri aequationis, & 8, cubi rpquod. est 64, numerus adden dus cubo, quia aggregatum 136, est majus producto 72, quare cubus & 64, aequalia erunt 36 rebus, aestimationes autem sunt 2, & r 33m: 1, quas adde ad 2 rpquod, fiunt uerae ęstimationes 4, uel ra 33 p: 1. Rursus, sit cubus & 9, aequalis 6 quadratis & 24 rebus, duc, ut prius, & in 2, tertiam sui partem, fit 12, quem adde ad 24, numerum rerum, sit 36, numerus rerum, ut prius, deinde duc 36, in 2 rpquand. fit 72, differentia cuius à 17 aggregato 8, cubi rpquand. & 9 numeri aequatio nis, est 55, ideo quia productum est majus aggregato, addemus 55 ad res, & habebimus cubum, aequalem 36 rebus p. 55, huius igitur ue ra aestimatio est, r. 17142 p: 2 1/2, falsa maior est me 5, & falsa minorm: V: 12 27 14 m: 2 1/2, seu ut clarius intelligas, 2 1/2 m: r. 17 1/2, adde igitur hanc aestimationem, & similiter ueram, rpquand. quae est 2, habebis aesti mationes quaesitas, alteram 4 1/2p: 12 17 1/2, reliquam 4 1/2m: 12 17 1/2 De cubo rebus & numero, aequalibus quadratis. XXII. Caput DEMONSTRATIO. It denuo cubus AC, cum 4 rebus, & 16 numero, aequalis

---

Girolamo Cardano, Ars magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_magna.
