# Ars magna 45.4-7

Girolamo Cardano, Ars magna, 45.4 to 45.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/45.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/45.4

Vnde duplicatis his capitalis fient capitu la primitiua 22 composita, unicuique autem eorum debentur duo capitula deriuatiua, alterum ex natura quandrati, alterum ex natura cubi, nam etsi deri uatiua sint infinita, in unoquoque capitulo, omnia tamen reducuntur ad alte rum horum duorum modorum, loquendo de his, de quibus potest haberi regula generalis. Igitur manifestum est, ipsa esse ad unguem 44, quanquam em capitulum rerum aequalium quadratis & numero, habeant duas aestimationes diuersas, ideo tamen duplicatum dici non debet, quia illae aestimatio nes una regula simul habentur, & similiter quamuis capitulum cubi & re rum aequalium quadratis & numero, habeat tres aestimationes ueras, non tamen hoc est illi proprium, & mea nihil refert de numero dicere, modo scias, quòd omnia primitiua, habent duo deriuatiua diuersi generis, & quòd capitula primitiua composita, ad minus reduci nequeunt quàm 18, igitur contracto numero, quantumuis erunt deriuatiua saltem 36, nam capitula, rerum ęqualium numero & cubo, & quadratorum ęqualium cubo & numero, necessario sunt duplicata, manifestum est enim, quantum una ęsti matio ab alia differat. Oblato igitur capitulo, ex tribus aut quatuor denominationibus constante, si non adsit numerus, primo omnes denominationes per minorem deprime, ita ut minor in numerum euadat, deinde ac cipe inferiorem denominationem, & uide si constat capitulum, ex tribus de nominationibus, an minor sit radix maioris quam drata uel cubica, uel quod radix minoris quadrata, sit re cubica maioris, tunc quaeres aestimationem in consimili capitulo ex 16, deinde eius ęstimationis, accipe talem radicem, qualis est denominatio minor, comparata ad minorem, una unius ordinis ad reliquam, & ad facilitatem. Disposui deriuatiua omnia, in directo suorum primitiuorum, in capitulo 2us, etiam constantia ex quantuor denominationibus, in quibus si bene aduerteris, semper minor denominatio, id est, inferior post numerum, est radix quadrata unius, & re cubica alterius, denominationis eiusdem capituli. Exemplum. Igitur si quis dicat, Quad quod p. 2 quam dratis, ęquantur 10, uides quòd eius primitiuum est quad & res, aequalia numero, quęre igitur aestimationem quandi p. 2 rebus, aequalis 10, & est re 11 m: 1, & quia res est ruae quadrata quam drati, dic quòd aestimatio est IV: r 11 m. 1.

---

Girolamo Cardano, Ars magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_magna.
