Latin
Cap. XXV
Girolamo Cardano, Ars magna 49
Unproofread scanNot analysed yet
ro quadratorum facere duas partes, ex quarum ductu unius in quadratum alterius, fiat numerus ęquationis, tunc duces partem quę non in se ducitur, in aggregatum eius quae in se ducitur, &quartae partis eius, quae non in se ducitur, producti re, detracto dimidio partis, quae non in se ducitur, est rei aestimatio. Exemplum. Cubus &20 quadra- cubus &20 quadrata aequalia 72 ta, aequantur 72, ex 20 fiunt duae partes, 18 &2, &ex una in quadratum alterius fit 72, nam ex 18. in 4 fit 72, dico, quòd si 18, ducatur in 6 1/2 aggregatum ex 2 reliqua parte, &4 1/2, quarta parte ipsius 18, fiet 117, cuius re, detracto 9, dimidio 18, ostendit aestimationem rei R 117 m29. Cum fuerint quadrata aequalia cubo &numero, &inueneris numerum non minorem quarta parte numeri quadratorum, nec maiorem tertia parte, cum quo diuiso numero aequationis, proueniat numerus quadratus, cuius radicis dimidium additum numero quadratorum, faciat quadruplum ipsius diuisoris, tunc aestimatio rei est duplum numeri diuisoris, p: uel m: radice producti, ex quadruplo diuisoris, in differentiam numeri rerum, &tripli ipsius diuisoris. Exemplum. Cubus p. 48 aequatur 10 quad. aequal. cubo &48 10 quadratis, tunc quia 3, qui non est mi nor quarta parte 10 numeri quadratorum, nec eius tertia parte maior, diuidens 48 producit 16, cuius medietas radicis SP: RIZ uel om: R 12 quae est 2, addita ad 10 numerum quadratorum, constituit 12, quadruplum di uisoris 3, ideo dico, quòd si duplo diuisoris quod est 6, addatur uel detrahatur re producti, ex 12 quadruplo 3 diuisoris, in I, differentiam 10 numeri rerum, &9, tripli 3, diuisoris, &est tale productum etiam 12, quod constituemus utramque aestimationem, 6 p: 1212, uel Et scias, quòd per capitula cognoscuntur regulae &quaestiones super his formatę cum facilitate, quae aliàs uix soluerentur, ipsae uero regulae sumptae sunt ex demonstrationibus capituli sexti, &ego non apposui eas, quia intelligenti nostros libros super Euclidem, sunt per se manifestae, &non intelligens non curabit illas, nec quaeret, quoniam non sunt ei necessariae. Operaeprecium fuerit nunc ostendere, quòd hae regulae non pos sunt esse generales, respectu aestimationis, &modus in uno sufficiet ad ostendendum in reliquis capitulis. Capiamus igitur capitulum proximius, &de quo magis posset hoc credi, propter multiplicem ęstima tionem, &sit cubus p: numero, aequalis 7 quadratis, &sit 2 1/2 nume rus positus, id est numerus, qui primo cognoscitur in sexto capitulo, regula secunda, erit igitur ex illa regula, rei aestimatio, r 16 p.