# Ars magna 54

Girolamo Cardano, Ars magna, Caput XXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/54

152, differentia quia 10 cubi 9 & 12 res superant quod quadratum 6 quand. & 200, & se cundum inuentum erit 10, & productum secun dum erit 680 p: quo quamd quadratum & 6 quadrata & 200, superant 10 cubos & 12 res, & tunc differentia prima, aequalis est producto primo, & differentia secunda, producto secundo, & maior differentia est aggregatum ex utroque, & tunc sufficiet pro prima operatione, diuidere ut prius, differentiam primam per differentiam maiorem, & quod exit, & est 64, addemus primo inuento, & fiet aestimatio imperfecta 9 1/2, deinde si uis proximius accedere, produ ces hanc aestimationem ad suas denominationes utrinque, & collige differentiam quae uocetur A. quam multiplica per differentiam aestimationis imperfectae & secundi inuenti, & productum diuide denuo per maiorem differentiam, & quod exit, adde aut minue, secundum quod oportet, & habebis intentum, & hoc modo liceret etiam opera ri in secundo & tertio exemplo, sed nos uoluimus declarare utrumque modum, ad maiorem in occasionibus facilitatem, idem dic de radicibus extrahendis.

---

Girolamo Cardano, Ars magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_magna.
